Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R5_WEAK

325

CZ-NA > CGL > 325

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
325, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Georgius dei gracia Bohemie Rex Morauie Marchio Lucemburgen(sis) et Slesie Dux ac Lusacie Marchio Notum fa
cimus tenore p(re)ncium vniuersis Quamuis regie celsitudini iustum consonumq(ue) sit ut omnibus iusta petentibus fidelibus suis non deneget
assensus regie tamen maiestati prealijs conuenit quib(us) homines in munificencijs ad pia loca p(ro)positis manuteneat tueatur et protegat ma
xime hos qui laborum manuumq(ue) suarum fructus a iuuentute in senectam quesitos illi a quo se accepisse fatentur deo scilicet immortali
qui omnia largitur eius eccl(esi)ijs ministrisq(ue) ipsarum donare et reddere deuoueru(n)t Cum igitur Petrus de linden fidelis n(oste)r dilectus bona sibi
a deo concessa eccl(esi)e parrochiali in Borowan Pragen(sis) dioc(esis) dare et donare p(ro)posuerit qua in monasteriu(m) Sancte Marie Canonicoru(m)
regularium sancti Augustini denouo erexerit cum consensu Sanctissimi in xp(ist)o p(at)ris et d(omi)ni d(omi)ni Pij sancte Romane eccl(esi)e summi
pontificis super his eciam a diue memorie Serenissimo d(omi)no ladislao p(re)decessore n(ost)ro tanqua(m) Rege Bohemie consensum et assensu(m)
obtinuit prout l(itte)re p(re)fati p(re)decessoris n(ost)ri hoc lacius declarat Supplicauit aut(em) Serenitati n(ost)re iamdictus Petrus linden ut p(re)dictas
l(itte)ras p(re)decessoris n(ost)ri auctoritate Regia confirmare ratificare et innouare dignaremur Nos a(u)t(em) cultum dei magis augeri qua(m) minui cupie(n)
tes iustis suis precibus benigniter annuimus l(itte)rasq(ue) p(re)scripti Serenissimi p(re)decessoris n(ost)ri Regis ladislai ei et monasterio p(re)dicto
datas et concessas in omnibus punctis sentencijs clausulis articulis ac si de verbo ad verbum essent inserte p(re)ntibus innouauimus appro
bauimus ratificauimus et confirmauimus innouamus approbamus ratificamus et p(re)ntis scripti p(at)rocinio confirmamus Mandam(us)
ergo omnibus subditis n(ost)ris cuiuscunq(ue) officij dignitatis nobilitatis status ve existat et p(re)sertim Regni n(ost)ri officialibus quat(enus) p(re)fa
tum Petrum linden et monasterium illud nouellum in fundacione dotacione et ereccione sua non impediant quin pocius eu(m) et eos pro
tegant et manuteneant prout regis celestis glorioseq(ue) m(at)ris sue cuius in honore monasterium p(re)dictum est fundatum indignacione(m)
grauissimam n(ost)req(ue) pene aculeum euitare cupiunt presencium sub appensione n(ost)ri Regalis sigilli testimonio litteraru(m) Datu(m) Pra
ge die penultima Maij Anno domini Millesimoquadringentesimo sexagesimoprimo Regni n(ost)ri anno Quarto

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.