Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R3_PERIOD_CONTEXT

70

CZ-NA > RBB > 70

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
70, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In no(m)i(n)e d(omi)ni amen Nos Johannes dei gr(aci)a Pragen(sis) Ep(is)c(opus) om(n)ib(us) in p(er)petuum. Nichil a nobis adeo firme statuitur concedit(ur)
aut donatur quin ad hoc laboret calu(m)pnia dissoluendum Artifex est enim p(re)sens etas malignandi (et) studet calu(m)pniaciones inser(er)e vbi
deberet simplicit(er) ambulare vt igitur inpost(er)um om(n)is calu(m)pniandi (et) cauillandi mat(er)ia amputetur que geruntur n(ost)ris t(em)p(or)ib(us) p(re)senti
intuitu pietatis l(itte)rar(um) ea conuenit testimonio p(er)hennari Notum igit(ur) esse volumus tam p(re)sentib(us) qua(m) futuris quod nos ob reuerencia(m)
(et) Amorem dei om(n)ipotentis (et) b(ea)ti martiris Adalberti n(ost)ri (et) Eccl(esi)e n(ost)re Patroni gl(ori)osissimi Brewnouien(se) Monasterium n(ost)re dyoc(esis) Ordinis
s(anc)ti Benedicti q(uo)d idem martir pristinis t(em)p(or)ib(us) fundauit dum viueret (et) dotauit fauore b(e)niuolo quantu(m) possumus p(ro)sequentes Omnes
fructus (et) obuenciones Eccl(esi)ar(um) Parrochyalium in Brziest in lubotz (et) in swyrkyn ad mensam honestor(um) (et) Religiosor(um) virorum
abbatis (et) Conuentus d(i)c(t)i Monasterij p(ro)pt(er) p(ar)uitatem seu p(ar)u(i)tates quor(um) frequent(er) non modicam h(ab)uit penuriam duximus deputandos (et) in p(er)
petuum aplicandos Honorabili viro (et) p(ro)uido Bauaro Abbati huius claustri et om(n)ib(us) eius successoribus auctoritate p(re)senciu(m)
indulgentes vt in eisdem Eccl(esi)js Monachos aut vicarios quoscumq(ue) voluerint instituant (et) destituant q(ua)ncumq(ue) ei vel eis visum
fuerit expedire p(ro) sue b(e)n(e)placito volu(n)tatis, Et Monachi u(e)l vicarij qui in eisdem fuerint Ecclesijs Abbati p(re)d(i)c(t)o u(e)l eius successorib(us)
in sp(irit)ualibus (et) t(em)p(or)alibus tenebuntur reddere racionem Et ab eis vice n(ost)ri curam recipient animar(um) quam eis Abbates ip(s)i auctori
tate n(ost)ra quam in eos in hac p(ar)te transferimus p(ro)ut voluerint poterint imp(ar)tiri Nos enim dicto Bauaro Abbati bone actionis
eius m(er)itis exigentib(us) (et) p(er) eum vniuersis successorib(us) eius in p(re)missis om(n)ib(us) (et) singulis p(re)missor(um) plenam (et) integram concedim(us)
potestatem. In cuius rei testimonium (et) euidenciam manifestam scriptum p(re)sens Sigilli n(ost)ri karactere fecimus insigniri, Actum
(et) datum Prage Anno d(omi)ni M(illesimo) ccc(esimo) xviij(o) xv(o) k(a)l(endas) Maij.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.