Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R3_PERIOD_CONTEXT

132

CZ-NA > RKr > 132

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
132, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Cunradus dei gratia Ecclesie Ratisbonensis
Episcopus. Quia Religiosi viri, et in Christo dilecti Ma
gister, et fratres Cruciferorum cum stella hospitalis Egren
sis de exemptione sua per originalia ejusdem sub sigillo
Reverendi in Christo Patris Domini Joannis Ecclesie Pra
gensis venerabilis Episcopi, de verbo ad verbum fideliter
exemplata, coram nobis plenam fidem fecerunt, in
Judicio, proinde dato eosdem exemptos esse, suamq(ue) exemptio
nem sufficienter probasse Pronuntiamus sententionaliter
in his scriptis, omnes et singulos processus per nos habi
tos contra ipsos, et inhibitiones eis factas, sub quacunq(ue)
verborum expressione, cassamus, et irritamus, ac re
vocamus, Et cassa et irrita, ac revocata tenore pre
sentium sententionaliter pronuntiamus. Datum Ratisbo
ne Anno D(omi)ni M.CCCXI. VI Idus Novembris

Presentes Copias cum suo
Originali a me subscripto
fideliter collationatas quoad
omnia concordare, testor, Egra
die 23 septembris 1740

Sebasti(anus) Schenckh
SS. Theol(ogiae) Doctor
Protonotar(ius) Ap(osto)lic(us)
Decanus.

Collationata hec Copia vid(elicet) vidimata
concordat, ita testor Ratisbona 1ma
7bris 1721
Jo(annes) Stephanus Angeretzky
pp(osi)tus Notarius Juratus
mpria

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.