Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R3_PERIOD_CONTEXT

140

CZ-NA > RKr > 140

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
140, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Amen. Quoniam ut dicit phylosophus
omnium habere memoriam et in nullo penitus oberrare pocius est diuinitatis
quam humanitatis. et ne tempore labente cum processu temporis simul labantur.
consciri fecimus ea que nobis mediantibus aguntur. Nos igitur frater dominicus Gardianus
in brux. confratresque mei videlicet frater Martinus dictus tecladrima. fraterque wolfinus dictus
Cemisa. totusque conuentus eiusdem loci. Notum esse volumus vniuersis christi fidelibus tam pre
sentibus quam futuris. quod ex vnanimi nostrorum fratrum consilio. censum in kayaw. scilicet mediam
Marcam. fratri Rudlino Summo magistro cruciferorum cum stella. in domo sancti francisci
in pede pontis prage. totique conuentui eiusdem ordinis. pro iiii sexagenis grossorum dena
riorum libere et legittime vendidimus perpetue adhabendum. Vt ergo empcio predictorum
reuendorum virorum. nostraque vendicio. a nobis nostrisque successoribus firma et in
violata perhenniter permaneat. presens scriptum. sigillo nostre domus fecimus roborari.
Datum Anno domini. M. ccc. xiii. Nonas februarii.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.