R5_WEAK
53
CZ-NA > RKr > 53
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
IN NOMINE DOMINI AMEN. NOS OTAKARUS Premyzel quintus Ottakarus. Dux Boemie. Dux Austrie. Marchio Morauie. Magistro et fratribus hospitalis sancti francisci Pragen(sis) imperpetuum. Piam ordinationem et liberam donationem et donationis confirmationem quas inclite memorie Pater noster magnificus Rex Wenzezlaus nob(is) et fratribus uestris ac hospitali uestro fecit siue uidendo. siue data ab aliis confirmando ratas habentes et firmas. presertim cum de nostra bona uoluntate facte sint. uos et predictas donationes et confirmationes. seu donationis inaugu(ra)tionem in presentibus sigillo nostro et sigillum domini Nycolay pragen(sis) episcopi. de cuius etiam uoluntate omnia facta sunt. apponi iussimus sicut in ipso priuilegio patris nostri quod nostre confirmationi insertum. de uerbo ad uerbum plenissime continet. Vt iam iam defuncto patre nostro summa tocius Regni Boemie ad nos peruenerit. ita subscripta nob(is) et fratribus uestris ac hospitali uestro sigilli nostri munimine imperpetuum confirmamus. priuilegii autem patris nostri talis est. In nomine domini amen. Nos Wenzezlaus dei gratia Boemorum Rex quartus omnibus christi fidelibus tam presentibus quam futuris ad quos hoc scriptum peruenerit. salutem in salutis auctore. Humane uite uarietas mundique cursus instabilis sua mobilitate nos ammonet. quatinus summi iudicis inmenti inuasuasio utriusque culminis auctore deo constituti recordari temporis eternorum qualiter per opera pietatis ista facta et repromissio hereditatis eterne. donatoris omnium placeamus. ita ut cum dies extreme examinationis aduenerit. tuba clangente angelica. in aduentu filii hominis ad dexteram inminuto omnium iudicis domini collocemur. Sane cum religiosis propagationem plantare et plantatis fouere modis omnimodis debeamus. precipue tamen hospitale sancti francisci quod olim ad sanctum petrum. nunc autem in ciuitate pragen(si) in latere pontis constructum est. per se uolumus fauore ampliori ea inmiti ratione quia Agnes karissima soror nostra ancilla christi eiusdem hospitalis primitus auctrix exstitit et fundatrix. Qua de re omnia bona. Villas. possessiones. ecclesias. fora. thelonea. siluas. prata. pascua. domos. molendina. aquas. piscationes. oblationes. decimas. predia rustica uel urbana. immobilia uel mobilia siue se mouentia a nob(is) uel a matre nostra. magnifice memorie. Regina constancia et dicta germana nostra Agnete aut per nos Premyzel Marchione morauie et karissimo nato nostro Premyzel duce austrie et styrie. et Marchione Morauie uel a quocumque fideli Regni nostri eidem collata fuerint. hospitali tenore presentium imperpetuum confirmamus. bona autem hec sunt. ecclesia sancti petri in uico theutonicorum. cum agris. siluis. molendinis et aliis pertinentiis suis. Olepenn cum uillulis salice. Dymencz. Hrosczicz. agris. uineis. pratis. siluis et omnibus pertinentiis suis. Borencz. Vranschicz. Schupenowitz cum siluis. agris. theloneis et omnibus pertinentiis suis. que mater nostra constancia magistro et fratribus hospitalis de nostro assensu et libera uoluntate ad refectionem contulit infirmorum. Dablitz cum suis pertinentiis. Dobrischowitz cum agris. siluis. aquis. pascuis. uineis et aliis suis. Ecclesiam in vrbna cum omnibus iuribus. Decimis et aliis pertinentiis suis. Ecclesiam in cubitu cum omnibus iuribus. decimis et aliis pertinentiis suis. Cralop ipsam uillam que iacet super wltawam quam olim Sezima prepositus ciuitatis pragen(sis) minus iuste occupauerat. quando fuit subcamerarius matris nostre Regine constancie cum nec a nob(is) nec ab aliquo progenitorum nostrorum umquam sibi data fuit. uel alicui de suis predicto confirmamus hospitali absque aliqua contradictione perpetuis temporibus iure proprio possidenda. Item Villam forensem. Cympstus cum theloneo. siluis. agris. cultis et incultis et aliis pertinentiis suis. Etiam circa sanctum ypolitum circa znoym. et ecclesiam in koutheliem in Morauia cum uillis. agris. uineis. siluis. Molendinis. decimis et aliis ad inuicem suis. a nob(is) collatis de consensu. dyocesani episcopi. breunensis. confirmamus eidem fratribus hospitalis. Insuper Zernobnick. quod iacet in prouincia Sacensi. cum uillis. platna. tizze. kohozn. balcowa. Hozdissetz que nob(is) in oriente collata sunt. per obuenientiam. Sorori nostre Agneti ad edificationem claustri contulimus que ea predicto hospitali de nostro libero consensu uendidit. cum siluis. agris. et aliis pertinentiis suis imperpetuum libere possidenda. Villam etiam walotwe que a praga ad miliare distat. quam chvnradus cognomine ioculator de nostro consensu eis uendidit. villam etiam issaboy. et Villas Giba. brizna. Brizina. Horcka. Hozphewicz. quas Albertus miles de dvba et Johannes cognatus eius de nostro consensu cum siluis. agris. pratis. molendinis eisdem contulerunt. iure proprio possidenda confirmamus. Preterea uillas. Hvnphrewitz. Drahonitz. zadawitz. wetezowitz. Vonowitz. quas fridericus miles. Barsebo eius coniunx nutrix Regine chvnigundis de nostro consensu eis contulit cum siluis. agris. cultis. et incultis. et aliis pertinentiis suis iure proprio confirmamus. Item villam zernvtz maiorem que a praga fere ad duo miliaria distat. quam Dobrzlawa relicta nobilis uiri Zwestonis cum omnibus nobilibus regni assentiente filio suo zvlizlao milite in monasterio sancti francisci in die sancti spiritus libere contulit post mortem suam hospitali cum agris et omnibus aliis pertinentiis et cum omnibus immobilibus atque mobilibus siue se mouentibus. quam collationem nos predictis fratribus hospitalis imperpetuum confirmamus. Villam etiam Hekatz sitam in Morauia quam germanus noster Premysl Marchio morauie eidem hospitali contulit. Predium etiam situm in uilla zewnutz cum uinea. agris. siluis. molendino. et areis duabus in ciuitate znoym et aliis pertinentiis suis que zvngelo ioculator de consensu filii nostri premyzel. Marchionis Morauie eidem uendidit. hospitali predictis fratribus confirmamus. Ecclesiam etiam sancti valentini in ciuitate pragen(si) cum areis adiacentibus. et cum uilla Jessenitz que eidem ecclesie dos est. quam nobiles uiri Dobrohozt. Albertus. Tirso. donauerunt hospitali et fratribus confirmamus areas quoque circa sanctum valentinum usque ad pedem pontis. quas relicta uiri nobilis. Hoznare cum consensu filiorum suorum Wilhelmi. et Benessii libera uoluntate donauit. eisdem hospitali et fratribus confirmamus. Ad hec Villas et fora cum theloneo super pontem et denariis qui recipiuntur de tabernis uini. in ciuitate pragen(si) et extra circa menia ciuitatis que ad reparationem fracture pontis destinata sunt. magistro et fratribus hospitalis conferimus imperpetuum possidenda. Ita ut ipsi faces de lignis predictis structuris pontis secundum antiquam consuetudinem teneant. cum necesse fuerit reficere. Ville autem hec sunt. zlybentz. Holen. Wintirsitz. Galentz. zelalov. talen. Smirkowitz. Trestotowe. in unum ponti cum pratis. siluis. et aliis pertinentiis suis. hospitali et fratribus imperpetuum confirmamus. Porro hospitale de mysa cum ecclesia. uillis. siluis. Molendinis et aliis pertinentiis suis predicto hospitali et fratribus in praga conferimus imperpetuum possidenda. Item hospitale in piseck cum capella sancti Wenzezlay adiacente cum uillis et aliis pertinentiis suis. pragen(si) conferimus hospitali. Hec inquam omnia supradicta Magistro et fratribus hospitalis sancti francisci in latere pontis in praga conferimus et confirmamus imperpetuum possidenda cum ea libertate et emmunitate quas nos et predecessores nostri generis a deo et a uiris exhiberi. uel cuiuscumque alii ecclesie Regni nostri concessimus predicto conferimus hospitali ita ut hospitalia de mysa et de ponte. nec non alia hospitalia que eidem domui accesserint. in statum sed et domus. ecclesie. uille. allodia predicto hospitali seruientia in eisdem pontis libertatibus stent. Vt autem celsitudinis nostre donatio et confirmatio perpetuis temporibus maneant. in conuulsa. presens scriptum sigillorum nostrorum munimine roboramus. Testes autem huius facti sunt. Nycolaus pragen(sis) ecclesie episcopus. Tobias prepositus pragen(sis). Vitus decanus pragen(sis). Engelbertus decanus. fridericus scolasticus. Albertus canonicus. wissegraden(sis). Johannes abbas de strahowe. Martinus abbas de prevnow. frater chvnradus de wazmacia. et frater farcasius de domo sancti francisci. Nobiles uiri Gallus. smilo. besso. baweerus. witco de nouo castro. chvnradus de chligeberch. zvlizlaus filius zwestonis. borezsa. bomniey. zawisch. Pirtolfus miles. strowinus. Eberlinus monetarius. Heinricus dictus chvezpurgar ciues pragen(ses). et alii quam plures. Dat(um) in praga Anno domini. M. cc. Quinquagesimo Tertio. Octauo. Idus apprilis. An tione domini Hermanni Herbordi curie nostre notar(ii). Nos Ottackerus quintus premyzel. Dux Austrie et Marchio Morauie igitur incliti Regis wenzezlay. collationem seu confirmationem patris nostri. rata habentes. omnia supra dicta. Magistro et fratribus hospitalis bona uoluntate imperpetuum confirmamus. in cuius rei argumentum sigilla nostra. per manum wilhelmi curie nostre notarii appendi iussimus ad cautelam presentium et presidium futurorum. Nos quoque Nycolaus pragen(sis) episcopus. pia ordinatione et donatione seu confirmatione illustrium principum. Regis Bohemie wenzezlay et filii sui Ottackari qui et premyzel. pio fauore prosequentes auctoritate omnipotentis dei et nostra sub intimatione anathematis. prohibemus nequisquam predictum hospitale quod summo pontifici inmediate sub iacet. in rebus uel personis audeat molestare. ad cuius euidentiam presentem cartam sigilli nostri appensione signamus. Dat(um) in praga. sicut supra dictum est. Anno domini. M. cc. Quinquagesimo tercio. Quicumque autem donationem patris nostri ac nostram confirmationem uiolare presumpserit. Bannum se noscat regium incursurum. Testes autem nostre confirmationis hii sunt. Baweerus summus camerarius Regis. Besso de risenbvrch. witco de nouo castro. borezsa. witco de rosenberch. Marquardus de donowitz. zdezlaus de sternberch. zvlizlaus de pirtvberk. pirteschizlaus. paulus de hordon. andreas dapifer. vlricus pincerna de cubito. Radmirus de crassicowe. zdislaus marscalcus et alii quam plures. Dat(um) in praga Anno domini. M. cc. Quinquagesimo sexto. Kalendas Januarii. Indictione. xiiij. per manu(m) Wilhelmi curie nostre Notarii.