R3_PERIOD_CONTEXT
554
CZ-NA > RKr > 554
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Capitulum Ecclesie Vratislauien(sis) tenore presentium publice recognoscimus
quibus expedit Vniuersis. Nos uidisse examinasse manibusq(ue) contrectasse
litteras Ducales in pargameno scriptas sigilloq(ue) maiori ducali Illustris quondam
principis et D(omi)ni D(omi)ni Henrici ducis Slesie et D(omi)ni in Jawer foelicis memo=
rie appenso munitas, quas saluas, sanas, et integras omniq(ue) prorsus uicio et
suspitione sinistra, careri inuenimus de uerbo ad uerbum tenoris subsequentis.
In Dei nomine eterni Amen, Ecclesiarum profectibus pia deuotione cupientes
intendere ad honorem diuini nominis, ipsas ab omni seruitutis onere pro nostra possibili=
tate subleuamus Inde est q(uo)d. Nos Henricus Dei Gratia Dux Slesie Dominus
in Jawer omnibus in perpetuum. tam presentibus quam futuris uolumus fore notum
Quod uiris religiosis hospitales sancti Mathie prope Boleslauiam, nostram ciuita=
tem conferimus et donamus Omnia et singula bona, que sub nostro habent
dominio scilicet Juspatronatus Eccl(esi)e in childindorff cum duobus mansis uno censuali
sito in dobera alio sub aratro sito in ipsa uilla Chillindorff et tres mansos censuales ad
mensam infirmorum pertinentes, cum molendino etiam, et macellis Carnium, et
panum et omnem censum intra uel extra ciuitatem Boleslauiam, et nominatu(m)
Allodium ipsorum Kalombuzin prout ipsis iustis et ^metis^ ueris est limitatum, cum
ruho se pascuis et omnibus utilitatibus ad dictu(m) allodium pertinentibus ex
munificentia nostri principatus libere ac pacifice sine ulla inqiuieta penitus
in perpetuum possidenda Prohibentes etiam simpliciter ne aliquis aurifossor(um)
intra metas predicti allodij fodere presumat preter hec si nobis in prefatis
agris, et aurifodinis magna utilitas possit exorriri alio modo ibidem fodere sim=
pliciter prohibemus. Vt ergo nostra donatio seu collatio magis uigeretur,
presentibus nostrum Sigillum est appensum actum et datum Hirczbergk
in Crastino Ascensionis D(omi)ni Anno D(omi)ni Millesimo CCC XIIII presentibus
his testibus D(omi)no Ottone de Kitbelitz, D(omi)no Conrado de Zriena, Hartmano
de renoro, Kunemano d(e) sidelitz, Guncelino de suon, siffrido de Sredelitz Conrado
nostro protonotario cuius manibus presentia conscribuntur In cuius rei fidem
et Testimonium sigillum nostrum Capitulare presentibus est sub appensum.
Datis Vratislauie feria quinta in Crastino Circuncisionis D(omi)ni Anno D(omi)ni .1528.