R5_WEAK
2125
CZ-NA > RM > 2125
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
VRBANVS PP. VIII.
Dilecte fili Sal(ute)m et ap(ostoli)cam ben(edictionem). Religionis zelus, vitæ ac morum honestas aliaq(ue) laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio nos inducunt vt
te specialibus fauoribus et gr(ati)is prosequamur. Exponi siquidem nobis nuper fecisti, quod tu qui vt asseris habitum per fr(atr)es Hosp(ita)lis S(an)cti Joannis Hierosolimitani gestari solitum suscepisti et pro=
fessionem per eosdem emitti consuetam expresse emisisti regulares, viginti circiter annos antianitatis habes, per quos, maiori partis spatium reside(n)tiam conuentualem fecisti partim in Conuentu eiusdem
Hosp(ita)lis personal(ite)r stando, partim mun(er)e procurationis comunis ærarij d(ic)ti Hosp(ita)lis, quam in p(ar)tibus Bohemiæ, in quibus nouissime et(iam) Receptoris munere spatio quatuor annor(um) calamitosis bellor(um) t(em)p(or)ibus functus
es, exercuisti, et ad p(ræse)ns iam totius per te quatuor Carauannis super d(ic)t(u)m Hosp(ita)le in(ser)uientibus, vltra alia seruitia, et itinera voluntaria in p(ræfa)to Conuentu reddenda administrationis d(ic)tæ Receptoriæ
ra(ti)one reperiris, quia vero nonnullas, duas præsertim, t(itulo) recupera(ti)o(n)is, quar(um) alia d(ic)tæ Fuitenfels, alia d(ic)tæ Mardelburgo, cum ear(um) membris Melhing et Beiesenbac respectiue nuncupat(as), pro quar(um) recupe=
ra(ti)one et permuta(ti)one max(im)as diligentias sumptusq(ue) magnos fecisti, necnon reliquam titulo gr(ati)æ magistralis d(ic)tæ Striga nuncupat(am) Commendas seu Præceptorias d(ic)ti Hosp(ita)lis obtines, in quibus omnibus
licet multa melioramenta feceris, nihilominus occ(asi)one bellor(um) quæ multor(um) annor(um) spatio istam Bohemiæ Prouinciam ac tota(m) Germania(m) continuo vexarunt et vexant, Cap(itu)lum Prouin(cia)le Fr(atr)um d(ic)ti
Hosp(ita)lis in numero Justo pro deputa(ti)one Commissarior(um), qui iuxta statutor(um) seu stabilimentor(um), ac ordina(ti)onum Cap(itula)rium d(ic)ti Hosp(ita)lis ap(ostoli)ca auct(orita)te confirmator(um) dispo(sitio)nem d(ic)ta melioramenta visitarent
congregari facere, minusq(ue) ob eandem ca(us)am cabrea in p(ræfa)tis Præceptorijs seu Commendis facere potuisti, et propterea ne præmissa tibi, quoad Commendas, et Præceptorias, tam de iustitia quam gr(ati)a nuncupat(as)
vel cuiusuis alt(er)ius d(ic)ti Hosp(ita)lis Dignitatis et(iam) magnæ Crucis, Tibi in tuo antianitatis turno pro t(em)p(o)re obuenien(tes) stante suprad(ic)to legitimo et insuperabili impedimento, assecutionem præiudicium afferant,
Nobis humil(ite)r supplicari fecisti, vt in præmissis opp(ortu)ne prouidere de benignitate ap(ostoli)ca dignaremur. Nos ig(itu)r te præmissor(um) meritor(um) tuor(um) intuitu sp(eci)alibus fauoribus et gr(ati)is prosequi volentes et a
quibusuis exco(mmu)n(icati)o(n)is, suspen(sionis) et interdicti, alijsq(ue) Eccl(esiasti)cis sent(enti)is, cen(suris), et poenis a iure vel ab homine quauis occ(asi)one vel ca(us)a latis si quibus quom(od)ol(ibe)t innodatus exis ad eff(ectu)m p(ræse)ntium dumtaxat consequen(dum) har(um)
serie absoluentes et absolutum fore censentes h(uius)mo(d)i supp(licatio)nibus inclinati. Tibi quod licet Cabrea p(ræfa)ta, et visita(ti)o melioramentor(um) in d(ic)tis Commendis seu Præceptorijs vt p(ræfer)tur facta minime feceris
nihilominus quascunq(ue) d(ic)ti Hosp(ita)lis Præceptorias seu Commendas de cabimento, melioramento aut gratia nuncupat(as) necnon dignitates magnæ Crucis Tibi in tuo antianitatis turno pro t(em)p(o)re obuenientes, aut alias Tibi
legitime conferendas, sine t(ame)n p(ræiudici)o tuor(um) antianor(um) capacium, ac seruata forma statuti v.ti de electionibus cui per p(ræse)ntes non intendimus derogare consequi et obtinere libere et licite valeas a(postoli)ca auct(orita)te ten(or)e p(ræse)ntium
concedimus et indulgemus teq(ue) a textu prænarrati impedimenti t(em)pus trium annor(um) a data p(ræse)ntium computan(dum) ad p(ræfa)ta Cabrea, et melioramentor(um) visita(ti)ones h(uius)mo(d)i facien(das), quibus duran(tibus) contra te, de Cabreor(um) et
melioramentor(um) h(uius)mo(d)i defectu, a quoquam d(ic)ti Hosp(ita)lis fr(atr)e Militi nullatenus opponi valeat auct(orita)te et ten(or)e p(ræfa)tis assignamus, Non obstan(tibus) Const(ituti)o(n)ibus et ordina(ti)o(n)ibus ap(ostoli)cis ac d(ic)ti Hosp(ita)lis et(iam) iuramento confirma(ti)one ap(ostoli)ca
vel quauis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus stabilimentis vsibus, et naturis ac ordina(ti)o(n)ibus Cap(itula)ribus priuilegijs quoq(ue) indultis et l(itte)ris ap(ostoli)cis in contrarium præmissor(um) quom(od)ol(ibe)t concessis confir=
matis et innouatis Quibus omnibus et singulis illor(um) omnium ten(ores) p(ræse)ntibus pro plene et suff(icient)er expressis hac vice dumtaxat sp(eci)al(ite)r et expresse derogamus cæterisq(ue) contrarijs quibuscunq(ue). Dat(um) Romæ
apud S(an)ctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris Die XXXj Augusti MDCXXXV Pont(ificatus) N(ost)ri Anno Decimotertio