Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R1_DIRECT

2340

CZ-NA > RM > 2340

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
2340, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Ladislaus dei gra(ci)a hungarie Bohemie Dalmacie Croacie (et)c(etera) Rex Austrie Dux Marchioq(ue) Morauie (et)c(etera)
Notum facimus vniuersis Maiestati nostre humiliter fuisse supplicatum nomine religiosi fratris Jodoci
de Rosemberg ordinis sancti Johannis Jherosolimitan(i) per Bohemiam (et)c(etera) prioris generalis ac prepositi
pragen(sis) deuoti nostri dilecti q(ua)t(inu)s de solita benignitate n(ost)ra dignaremur sibi concedere vt cum n(ost)ro consensu
posset ad prefinitum tempus vendere uel pignori dare fidelibus nostris dilectis hermanno Snotek de
Zhorze et Marco Sskola de Waniekowa infrascriptam villam videlicet Bytczewes quia cognoscit vendi
cionem dicte ville siue pignoracionem ecclesiis p(re)dicti sui ordinis et prioratus expedire et utilem esse. Nos
utilitati ecclesiar(um) fauere cupientes eius precibus graciose annuim(us) Jgitur non per errorem aut inpro
uide sed deliberate et sano n(ost)ror(um) procerum et fidelium accedente consilio de certa nostra sciencia auctoritate
Regia Bohemie predicto fr(atr)i Jodoco concedimus n(ost)r(u)m consensum Regium quo possit suprascriptam villam
prefatis hermanno et Marco ad prefinitum tempus vendere uel pignori dare prout ip(s)e p(re)nominat(is)
ecclesiis melius et comodius conspexerit conuenire p(re)uium sub n(ost)ri Regalis Sigilli appensione testimonio
l(itte)rar(um) Datum Wienne die vigesimaquinta Mensis Octobris Anno d(omi)ni Millesimoquadringen
tesimoquinquagesimoquinto Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno hungar(ie) (et)c(etera) Septodecimo Bohemie vero secundo

Ad relacionem d(omi)ni procopii
de Rabenstein Cancellarii

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.