Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R5_WEAK

2367

CZ-NA > RM > 2367

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
2367, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Fr(ater) Jo(annes) Paulus Lascaris Castellar
Dei gratia Sacræ Domus Hospitalis S(anc)ti Joannis Hierosolymitani, et Militaris ord(in)is S(anc)ti Sepulchri Dominici Magister humilis,
pauperumq(ue) Jesu Christi Custos Religioso in Christo Nobis charissimo fratri Bernardo Witte ordinis n(ost)ri intra limites Prio=
ratus n(ost)ri Bohemiæ Cappellano obedientiæ salutem in D(omi)no sempiternam. Religionis zelus, vitæ ac morum honestas, divini
cultus peritia, et observantia, aliaq(ue) probitatis, et virtutum merita, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nec
non laudabilia obsequia per te Religioni n(ost)ræ præstita, et quæ in futurum te præstiturum confidimus promerentur, et nos in=
ducunt, ut tuis votis annuentes, quod decori, et honori tuæ personæ commodum fore iudicamus, tibi libenter concedamus.
Idcirco præmissorum meritorum, et obsequiorum intuitu, De nostra certa scientia, et speciali gratia, tenore presentium
+ signum - tibi Crucem auream ad ^3w^ habitus nostri formatam collo appensam gestandi, et deferendi facultatem damus, et
+ præcipientes universis impartimur. Præcip^3w^ versis, et singulis dictæ Domus nostræ fratribus quacunq(ue) auctoritate, dignitate, officioq(ue)
+ præsentibus et futuris, ne fungentibus, present^3w^ ne contra presentes nostras concessionis, permissionis, et facultatis litteras aliquatenus
+ presumant sed facere, vel uenire præ^3w^ eas studeant inviolabiliter observare. In cuius rei testimonium Bulla nostra
+ presentibus Magistralis plumbea ^3w^ is est appensa. Dat(um) Melitæ in Conventu nostro Die duodecima mensis Octobris
Millesimo Sexcentesimo Quinquagesimo.
F(rater) in Cancell(ari)a
F(rater) Jo(annes) Fran(cis)cus Abela Vicecanc(ellarius)

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.