Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R5_WEAK

2371

CZ-NA > RM > 2371

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
2371, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Frater Adrianus de Wignacourt
Dei gratia Sacrae Domus Hospitalis Sancti Joannis Hierosolimitani et militaris Ordinis Sancti Sepulchri Domi=
nici Magister humilis, pauperumque Jesu Christi Custos: Religioso in Christo nobis charissimo fratri Sigismundo
Cutzborschi Ordinis Cappellano obedientiae, atque Prioratis Ecclesiae nostrae Pragen(sis) Priori salutem in Domino sem=
piternam. Religionis zelus, morum et uitae honestas, aliaque laudabilia probitatis et uirtutum merita, quibus
apud nos fidedigno commendaris testimonio promerentur, et nos inducunt ut tuis uotis annuentes quod decori, et hono=
ri tuae personae commodum fore iudicamus tibi libenter concedamus. Idcirco praemissorum meritorum intuitu de
nostra certa scientia, et speciali gratia tenore praesentium tibi Crucem auream ad signum habitus nostri
formatam collo appensam gestandi et deferendi facultatem damus, et impartimur. Praecipientes uniuersis, et
singulis dictae Domus nostrae fratribus, quacunque auctoritate, dignitate, officioque fungentibus p(raese)ntibus et futuris,
ne contra praesentes nostras concessionis, permissionis et facultatis litteras aliquatenus facere uel uenire praesumant,
sed eas studeant inuiolabiliter obseruare. In Cuius rei Testimonium Bulla nostra Magistralis plumbea praesenti=
bus est appensa. Dat(um) Melitae in Conuentu nostro die uigesima quarta mensis Septembris millesimo sexagesimo
nonagesimo tertio.
Reg(istra)ta in Cancell(aria)
Fr(ater) D(ominus) Ferdinandus Contr(arius) as(sistens) Coad(iutor) Vic(arius)

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.