Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R3_PERIOD_CONTEXT

2442

CZ-NA > RM > 2442

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
2442, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In Nomine domini Amen Omnia que a primeua rerum origine ceperunt exordium obliuionis demergunt(ur) in interitum nisi per
certa roborentur remedia scripturarum. Ego igitur prziuedotha de dworzecz Ad vniuersorum noticiam tam instancium q(u)am
futurorum hominum cupio deuenire publice profitendo. q(uo)d matura deliberacione prehabita necno(n) de sano et benedigesto meo
et amicorum meorum consilio quendam Agrum meum totu(m) seu campu(m) hereditariu(m) iuxta suum molendinu(m) et ex opposito eiusde(m) a pos(s)e
sion(e) olim martini molendinatoris sub villa prziyestyowicz situatu(m) iacentem cuiuscu(m)q(ue) quantitatis magne aut parue existat cuiusde(m)
ecia(m) Ager quidam p(er) mem(or)atu(m) martinu(m) molendinatorem aput me Jure Emphiteot(ic)o ad illud molendinu(m) emptus fuisse noscebatur
honesto viro Jacobo dicto kwlas Ciui de stradonicz et suis heredibus ac successoribus vniuerse vero Jure Emphiteotico q(uo)d vulga
riter zacu(m)p dicitur seu in theutunico kauffrecht vendidi et exposui pro tribus sexagenis g(ro)ss(orum) p(ra)gensiu(m) monete denarioru(m) p(er) me
iam ab eodem Jacobo in p(ar)ata et nu(m)erata p(e)cu(n)ia ad plenu(m) receptoru(m) p(er) ip(su)m Jacobu(m) et posteros suos om(n)i absq(ue) meo heredum et successo
rum meorum quoru(m)libet impedimento dicto Jure Emphiteotico habendum vsu(m)fruendu(m) dandum legandum vendendu(m) et pacifice
possidendum. Sub censibus du(m)taxat infrascriptis videlicet q(uod) in festo Beati Georij martiris tres g(ro)ssos cu(m) medio g(ro)ss(o) et in festo b(ea)ti
Gallj confessoris tantu(m) tres g(ro)ssos cu(m) medio gross(o) denarioru(m) p(ra)g(ensium) pro censu p(re)fatus Jacob(us) et sui posteri michi et meis succes
soribus annis singulis in p(er)petuu(m) solue(re) tenebunt(ur) et debebunt Adicio eciam et firmiter p(ro)mitto q(uo)d p(re)dictus Ager sit p(ri)uus aut mag(is)
inus amplius in p(er)petuu(m) neq(ue) p(er) me neq(ue) p(er) successores meos quoscumq(ue) mensuretur neq(ue) eciam aliis q(u)am antedictis censibus
subici debeat neq(ue) ullomo(do) subrogari. In super quicu(m)q(ue) de p(re)dicti Jacobi et successorum suorum bona voluntate p(re)sentem l(itte)ram tenuit
eidem Jus competit om(n)i in eadem l(itte)ra co(n)tentorum. In Cuius rei euidens testimoniu(m) et maioris roboris firmitatem p(re)se(n)s sc(ri)p
tum Sigilli mei appensione feci co(m)muniri. Nosq(ue) Hanricus de sedlicowicz et mathias de turna huius vendicionis testes as(s)is
timus et ideo ad p(re)dicti prziuedothe instanciam Sigilla n(ost)ra in cautelam et maius testimonium p(re)senti l(itte)re appendi mandauimus.
Datum et actum in stradonicz Anno d(omi)ni millesimo Trecentesimo septuagesimo secundo die purificacionis sancte marie.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.