R5_WEAK
2589
CZ-NA > RM > 2589
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
FRATER HVGO DE LOVBENX VERDALA
Dei gratia sacrae domus hospitalis sancti Joannis hjerosolimitani Magister humilis pauperumque Jesu Christi Custos Et nos conuentus domus eiusdem Religioso in Christo nobis charissimo fratri
Mattheo leopoldo poppel Baroni de lopcowits nostrae dictae domus Prioratus Boemiae Militi salutem in domino sempiternam. Praeclara virtutum tuarum merita multiplicesque
animi tui dotes quibus insignitus dignosceris et apud nos comendaris, nec non Laudabilia obsequia summa cum fidei probitate per te ordini nostro prestita et quae in dies
sedulo prestare non desinis nos hortantur, vt ea tibi fauorabiliter concedamus quibus ad excelsos ordinis nostri gradus maioresque redditus comodius euocari et pro=
moueri valeas. Adherentes itaque Laudabili ordinis nostri consuetudini Apostolicisque indultis ac priuilegijs a summis Pontificibus et presertim a felicis recordationis Calixto ter=
tio, Pio secundo, Leone decimo, Clemente septimo et Paulo tertio et Pio quarto nobis concessis quibus facultatem et authem habere dignoscimur dandi et concedendi fratribus
et Religiosis nostris tam generales quam speciales Antianitates et expectatiuas ac Jusquesitum ad prioratus Castellaniam Empostae, Baiuliuatus comendas et quaecunque ordinis
nostri beneficia prout rerum et temporum qualitas exigit et quoties nobis conducibile et opportunum visum fuerit. Consideratis prius per nos amplissimis tuis meritis
ac tuae prudentiae existimatione quibus futurum confidimus vt prioratus Boemiae sub tuo regimine non paruum suscepturus sit incrementum, De consensu pariter
et assensu Venerandae linguae Alemaniae siue verius prioratus boemiae ad quem particulariter spectat et pertinet. Inuicem maturo et deliberato consilio de
nostra certa scientia omni meliori via modo Jure et forma, quibus melius et validius facere possumus et debemus tibi praesenti et acceptanti damus conferimus concedimus
et donamus Antianitatem et Jusquesitum atque specialem expectatiuam et prelationem ante alios quoscunque ad dictum Prioratum Boemiae quandocunque et quomodo=
cunque per cessum vel decessum aut aliam quamlibet dimissionem Venerandi Religiosi in Christo nobis praecharissimi fratris christophori senioris a wattemberg, qui dictum prioratum
Boemiae de praesenti tenet et possidet vacare contigerit uel si de praesenti vacet. In vim cuiusquidem antianitatis et Jurisquesiti casu vacationis (vt praemittitur) contin=
gente possis et valeas per te seu legitimos tuos procuratores Resignatis et dimissis prius per te omnibus et quibuscunque bonis ordinis nostri si quae habes quae secun=
dum formam statutorum resignare teneberis eumdem prioratum cum omnibus et singulis suis cameris prioralibus membris Juribus et pertinentijs vniuersis ad
illum spectantibus et pertinentibus seu spectare et pertinere debentibus auctoritate praesentium intrare et possessionem pacificam et quietam eiusdem adipisci et tenere
et ad ipsum liberum habere accessum et ingressum, atque acceptatum huiusmodi prioratum tanquam legitimus Prior regere et gubernare, Illiusque fructus recipere et colligere
ac de ipsis prout statuta nostra volunt disponere nulla alia nostra vel alterius cuiusuis requisita aut expectata licentia prouisione vel consensu. Saluis
tamen et reseruatis Juribus nostri comunis aerarij impositis et imponendis atque spolio mortuario et vacante quibus nullo pacto derogare intendimus. Quapropter
in virtute sanctae obedientiae tenore praesentium precipimus et mandamus cuicunque ordinis nostri fratri primitus requisito vt te fratrem Mattheum leopoldo poppel Baroni
de lopcowits vel tuum legitimum procuratorem contingente casu vacationis (vt praefertur) in possessionem pacificam et quietam eiusdem inducat et inductum conseruet. Amo=
to ab eodem quolibet alio si quis fuerit, quem nos ut illicitum detentorem amouemus et decernimus firmiter amouendum. Quemquidem prioratum modo premisso va=
cantem et per te acceptatum ex nunc prout ex tunc harum serie tibi conferimus concedimus et donamus Prouiso tamen quod in termino vnius Anni a die possessio=
nis adeptae literas rathificatorias et nouae prouisionis super eodem prioratu a nobis petere et obtinuisse debeas Juxta formam statutorum nostrorum. Mandantes vniuersis
et singulis dictae domus nostrae fratribus quacunque authoritate dignitate officioque fungentibus in virtute sanctae obedientiae ne contra praesentes nostras Antianitatis
et Jurisquesiti literas aliquatenus facere vel venire presumant, sed eas studeant inuiolabiliter obseruare. In cuius Rei Testimonium Bulla nostra comunis
Plumbea praesentibus est appensa Datum Melitae in conuentu nostro die Decima Mensis Januarij Millesimo quingentesimo octuagesimo septo ab Incarnatione: