Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R5_WEAK

2624

CZ-NA > RM > 2624

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
2624, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Ego Antonius Amadeus Comes de Sereni, Dominus
in Lumniz et Zlyn, ex Militia Sacræ Cæsareæ Majesta
tis Generalis Adjutans, notum facio tenore præsen
tium, omnibus et Singulis, quibus competit, Quod, cum
pro sumptibus et impensis, tempore mei Novitiatûs, in
Galaram ad Servitium et bonum publicum Sac(ri) Ordinis
S(ancti) Joannis Hierosolymitani, intertentam factis, nihil
adhuc beneficiorum consecutus sim, ideo omne quod
cunque jus et meritum per memoratas impensas mihi
quæsitum, virtute harum Litterarum, omni meliori mo
do, forma et Solemnitate, quâ de jure aut consvetudi
ne qualicunque fieri potest, Cedam et transmittam
in Colendissimum Dominum patruelem meum, jllustris
simum Donum Donum Ferdinandum Leopoldum Dubs
kium, Liberum Baronem de Tzebomisliz, Sac(ri) Ordinis
S(ancti) Joannis Hierosolimitani Equitem, et Sacratissimæ
Cæsareæ Majestatis Chiliarcham: ita, ut hic Domi
nus Dubskius tanquam actuale commembrum ejusdem
Sacri Ordinis, omnia mentionata merita illi cum
omni jure cessa, non secus, ac si per eundem ipsum
sibi comparata essent, pro arbitrio suo sibi applica
re, et quæcunque ex his meritis exspectanda Solami
na

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.