Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R5_WEAK

3073

CZ-NA > RM > 3073

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
3073, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
S I G I S M V N D V S
Dei gratia Rex Polonie Magnus dux Lithuanie Russie prussieq(ue) (et)c(etera) dominus et heres Significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis quia habentes racionem fidelium seruiciorum Nobilis Joannis Myrzowsky
Curialis nostri fidelis dilecti, que m(aies)t(a)ti nostre regie dum in Hungaria et posthac in slesia ageremus omni fide integritate et diligencia impendit, infuturumq(ue) idipsum facturum non ambigimus Volentes itaq(ue) ut ceteri ad exemplum eius
dent operam de nobis q(uam)optime mereri, et quod ip(s)e Joannes Myrzowsk(y) a nobis se consolatum esse senciens ad futura seruitia nobis prestanda, studiosior prompciorq(ue) efficiatur, Sibi Commendatariatum sancti Joannis Baptiste
extra muros posnanienses ordinis milicie Rodiane quem in p(rese)ntiarum obtinet Nobilis et Religiosus Stanislaus dlusky q(uam)primum illum per cessum vel decessum dicti stanislai dlusky uacare contingerit in vim gratie expe
ctatiue de singulari benignitatis nostre clementia et eciam ex certa scientia dandum et conferendum duximus, damusq(ue) et conferimus tenore presencium mediante Meminimus siquidem q(uod) nulli ex nostris subditis
super ipsum Commendatariatum posnanien(sem) gratiam expectatiuam dederimus Igitur pro meliori dicti Joannis Myerowsky securitate tenore presencium pollicemur q(uod) deinceps nulli hominum huiusmodi gratiam ex
pectatiuam super prenominatum Commendatariatum, per cessum vel decessum dicti Stanislai dlusky vacaturum dabimus quod si ad importunam alicuius instanciam vel per obliuionem alicui subditoru(m) nostrorum
aut cuicunq(ue) alteri cuiuscunq(ue) gradus et eminencie existat graciam expectatiuam super ipsum Commendatariatum prebuerimus illam exnunc prout extunc nullius roboris vim decernimus habituram per eunde(m)
Joannem Myrzowsky dictum Commendatariatum morte uel cessione moderni commendatarij subsequente, tam in sp(irit)ualibus q(uam) temporalibus tenendum gerendum et administrandum vsq(ue) ad tempora vite, ita
prout alij Commendatarij per nos et predecessores nostros dati ipsum Commendatariatum tenuerunt habuerunt et administrarunt ac prout Lex et regula ordinis predicti disponit Harum quibus sigillum no
strum est appensum testimonio l(itte)rarum Dat(um) Cracouie die dominico ante festum sancte Margarete Virginis et martiris proximo Anno d(omi)ni Millesimoquingentesimodecimoctauo Regni uero n(ost)ri anno duodecimo
Sigismundus Rex s(ubscripsit)

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.