Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R3_PERIOD_CONTEXT

609

CZ-NA > RM > 609

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
609, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini amen. Quoniam tractu longeui temporis ex rationabili et probata consuetudine introductum
est ut res ecclesie singulari gaudeant libertate, dignum est ut ea que de nouo ecclesie uel religioni acquiruntur
a iurisdictione temporali per prouidas donationes principum dimembrentur. Hinc est quod Nos Boleslaus dei
gratia dux Slesie et dominus in Legniz. Ad uniuersorum tam presentium quam futurorum noticiam peruenire huius pagine
testimonio uolumus deuenire. Quod quia dilecti ac fideles nostri, Iohannes, Ruytherus, heynricus, Gallus, albertus
et Arnoldus, fratres dicti de Sildelach filij quondam Zamborij, de unanimi consensu omnia ipsorum bona que habebant
in paruo Tynz prope Nympz, uidelicet septem mansos agri liberos pro allodio deputatos, quatuor mansos censuales et
tabernam cum duobus mansis libere cum omni iure quo ad ipsos et ad patrem ipsorum prius pertinuerunt, honorabili
ac religioso uiro fratri Michaeli, fratri ordinis sancte domus sancti Iohannis hospitalis Ierosolimitani commendatori in
Tynzia nomine suo et nomine domus in Tynzia ementi rite ac rationabiliter uendiderunt. Que quidem bona prefato fratri
Michaeli et predicte domui in Tynzia dedimus atque contulimus iusto proprietatis titulo perpetuo possidenda. Vt in instrumento
sub sigillo nostro super hoc dato plenius continetur. In fauorem uero dei ordinis eadem bona a nostra et ab omni nostrorum iudicum
iurisdictione temporali eximimus et penitus dimembramus. Volentes ut quicumque contra predictum fratrem Michaelem aut
contra dictam domum in Tynzia ratione predictorum bonorum agere uoluerint aut ipsa bona quomodocumque impetere ausi fuerint
hoc in foro siue iudicio ecclesiastico ubi religiosis respondere conuenit repetant et requirant. Mandantes omnibus nostris
officialibus iudicibus ciuitatum nostrarum et prouincialibus tam presentibus quam futuris, ut nulli contra dictum fratrem Michaelem aut contra
domum in Tynzia ratione predictorum bonorum agenti statuant iusticie complementum. In cuius rei testimonium presens instrumentum
dedimus nostri sigilli robore confirmatum. Actum et datum Wrat(islauie) feria tercia decimo kalendas Iulij. Anno domini
Millesimo trecentesimo uicesimo. presentibus testibus infrascriptis. Vognone de Egerdowicz, conrado de endirto,
Ienchino de Talowicz, hanone plesslini, Iacobo woyneri, heynrico de bishouisheym, domino Gysilhero
plebano in olauia et conrado de Glesthou nostro notario qui presens ad conscribendum habuit in commisso.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.