R3_PERIOD_CONTEXT
744
CZ-NA > RM > 744
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini amen Cum obliuio sit mater calumpnie et dubia incertis certentur iudiciis dignum censuimus ut ne
scandala enutriantur et facta bonorum sigillis et testimoniis muniantur uniuersis igitur ad quos presens scriptum peruenerit
volumus esse notum Quod nos frater Gampinus ordinis milicie templi preceptor balie et magister curie Olesnitz considerantes
domum nostram diuersis debitis preteriti temporis oneratam ex prouido consilio et consensu omnium fratrum nostrorum decemam cum censu
quem Hermannus clare memorie nobis ac domui nostre in remedium anime sue de tribus mansis suis in Gotschalesdorf
prope Briegomam assignauit videlicet tres fertones argenti vsualis monete et tres maltratas triplicis annone singulis
annis ab ipsis mansis sumimus ad mensam nostram integraliter et complete Nos vero predictum censum cum decima videlicet
tres fertones argenti et tres maltratas triplicis annone in predicta villa relicte ipsius Hermanni bone memorie et suis liberis
vendidimus pro duodecim marcis regalium denariorum quem censum cum decima ipsa relicta iam dicta et sui pueri
tollere et possidere debent libere ac pacifice ab omni inpugnacione nostrorum successorum et aliorum quorumcumque in perpetuum
vnde ne vendicionem nostram aliquis possit successorum nostrorum inpedire sigillo domus Olesnitz fecimus presentem litteram ro
borari presentibus fratribus nostris fratre Iohanne capellano fratre Hermanno Scorz fratre Vlrico fratre Hermanno magistro opilionum fratre Vlrico
fratre Vlrico fratre Vlrico domino Sifrido capellano nostro et aliis pluribus fide dignis Datum Olesnitz in crastino natiuitatis
virginis gloriose Anno domini Millesimo Trecentesimo octauo