Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R5_WEAK

923

CZ-NA > RM > 923

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
923, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
FRATER ALOFIVS DE WIGNACOVRT
Dei gr(ati)a Sacrae Domus Hosp(ita)lis Sancti Joannis Hierosolymitani Mag(iste)r humilis pauperumq(ue) Jesu Chri(sti) custos. Religioso in Ch(rist)o nobis charis(si)mo fratri Nicolao de Mettich n(ost)rae dictae Domus Prioratus n(ost)ri Bohemiae Militi
sal(ut)em in D(omi)no sempiternam. Praeclara virtutum tuar(um) merita, multiplicisq(ue) animi tui dotes, et laudabilia obsequia per te nobis, Religioniq(ue) n(ost)rae praestita, et quae in dies sedulo praestare non desinis promerentur, et nos inducunt, ut te quibus possu-
mus fauoribus, et gr(ati)a prosequamur. Cum itaq(ue) ex forma Statutorum, et laudabili consuetudine Ordinis n(ost)ri quolibet quinquennio in singulis n(ost)ris Prioratibus, et Castillania Empostae uigore praeminentiae n(ost)rae magistralis de una Commenda uacante
n(ost)ro arbitrio acceptanda, fratri nobis beneuiso prouidere ualeamus. Hinc est quod praemissorum meritorum tuorum intuitu, et contemplatione suasi: Bailiam, seu Commendam n(ost)ram de Kletnols dicti Prioratus n(ost)ri Boemiae per obitum q(uon)dam
fr(atr)is Joannis de Metic ultimi legitimi dictae Commendae de Kletnols Commend(ator)is, et possessoris, siue hoc siue alio quouismodo uacantem praesentiali, et ad n(ost)ram collationem, donationem, et omnimodam dispositionem spectantem, et deuolutam
cum omnibus, et singulis suis membris praedijs, iuribus, et pertinentijs uniuersis ad ipsam spectantibus, et pertinentibus seu spectare, et pertinere debentibus quoquomodo, et cum quibus illam dictus q(uon)dam fr(ater) Joannes de Metic habuit, tenuit, et possedit
seu habere, tenere, et possidere quomodol(ibe)t debuit habendam, tenendam, possidendam, regendam, augmentandam, et meliorandam in spiritualibus, et temporalibus tam in capite, quam in membris sub annua solutione Jurium, et quorumcumq(ue)
onerum co(mmun)is Aerarij Ordinis n(ost)ri impositor(um), et imponendor(um) secundum communem cursum Bailiar(um), seu Commendaru(m) dicti Prioratus in Cap(itu)lo Prou(inciali) Prioratus eiusdem uel in festo S(ancti) Joannis Baptistae de Mense Junij per te annis
singulis infallibiliter exoluendor(um) saluo, et reseruato iure mortuarij, et uacantis: Ac insuper auctoritate nobis in generali Cap(itu)lo concessa: Retenta et reseruata super fructibus, et redditibus dictae Com(men)dae de Kletnols summa seu
pensione annua tallarorum mille sexcentor(um), et octuaginta in supplementu(m) quintae partis ueri ualoris fructuum dictae Com(men)dae uni uel pluribus fr(atr)ibus n(ost)ris n(ost)ro arbitrio danda constituenda, et assignanda. Alias in defectu solutionis h(uius)mo(d)i
iurium, et pensionis secundum seriem et tenorem Stabilimentor(um), Ordinationum, consuetudinum, et constitutionu(m) Ap(osto)licar(um) inalium super solutione iurium Aerarij eiusdem aeditarum, et promulgatar(um), de dicta Com(men)da expresse praecipi-
mus prouideri collatione h(uius)mo(d)i de dicta Com(men)da tibi facta in aliquo non obstante, Deniq(ue) certa scientia, et speciali gr(ati)a tenore praesentium ad annos decem continuos, et completos, et ultra ad n(ost)rum n(ost)riq(ue) Conuentus beneplacitum
tibi conferimus concedimus et donamus teq(ue) Commend(ato)rem in illa constituimus, et ordinamus. Committentes tibi circa curam, regimen, et administrationem, ac omnimodam dictae Commendae bonoru(m)q(ue) et Jurium eius
defensionem, et recuperationem tam in agendo quam defendendo harum serie uices n(ost)ras. Quocirca uniuersis, et singulis fratribus, Sororibus, et Donatis in uirtute S(anctae) obedientiae, ac hominibus uassallis, et quibusuis alijs
nobis subditis in dicta Commenda constitutis p(raese)ntibus, et futuris sub sacramento fidelitatis, et homagij, quo nobis Religioniq(ue) n(ost)rae sunt astricti praecipimus et mandamus, ut tibi tanquam eoru(m) superiori, et Commend(ato)rio
reuerenter pareant, obediant, et intendant, tiq(ue) praebeant auxiliu(m), consilium, et fauorem in omnibus concernentibus utilitatem dictae Com(men)dae quotiescu(m)q(ue) opus fuerit, et eos duxeris requirendos. Necnon uniuersis, et
singulis dictae Domus n(ost)rae fr(atr)ibus quacu(m)q(ue) auctoritate, dignitate, officioq(ue) fungentibus p(raese)ntibus et futuris mandamus ne contra p(raese)ntes n(ost)ras l(itte)ras aliquatenus facere uel uenire praesumant quinimo iuxta uer(am) mentem
studeant inuiolabiliter obseruare: Receptoriq(ue) fr(atr)i Ordinis n(ost)ri super hoc primitus requisito mandamus, ut te uel procuratorem tuum in pacificam, et quietam dictae Commendae possessionem inducat, et inductu(m) conseruet
omni penitus contradictione remota: Amoto ab eadem quolibet illicito detentore (si quis fuerit) quem nos tenore praesentium amouemus, et decernimus firmiter amouendum. Jnhibentes tibi in uirtute S(anctae) obedientiae
ac sub poena Stabilimentor(um) contrafacienti inflicta ne praetextu donationis n(ost)rae h(uius)mo(d)i aliquid uel aliqua de rebus, bonis, iuribus, praedijs, locis, et quibuslibet iurisdictionibus dictae Com(men)dae uel membroru(m) eiusdem uendas
des impignores, permutes distrahas siue in emphiteusim perpetuam, aut ad tempus concedas sine speciali n(ost)ra licentia Mag(ist)ri, Relig(ionis) atq(ue) Cap(itu)li P(ro)u(incia)lis pro tempore existentium. Et si (quod absit) contra inhibitio-
nem n(ost)ram h(uius)mo(d)i aliquid uel aliqua operari, seu facere te contingat illud, et illa ex nunc prout ex tunc cassamus annullamus, et decernimus irritum, et inane, nulliusq(ue) penitus existere ualoris uel efficaciae.
Jn cuius rei testimoniu(m) Bulla n(ost)ra magistralis plumbea praesentibus est appensa. Datum Melitae in Conuentu n(ost)ro Die sexta Mensis Septembris Millesimo Sexcentesimo Decimo.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.