R5_WEAK
978
CZ-NA > RM > 978
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. PREMIZL diuina clemencia marchio Morauie et dux austrie. omnibus in perpetuum.
Considerantibus nobis. quod ea. que geruntur sub tempore uetustas obliuionis consumat. ideo ut factorum presencium non sit aput futuros
preiudicium. quippe cum in rebus humanis nichil constet esse durabile. placuit ex usum siue uale. ut per scriptorum seriem gestorum in lucem. cui
numquam uita deperit transmittamus memorie posterorum. Cunctis igitur tam presentibus. quam futuris fieri uolumus manifestum. quod cum di
lectus fidelis noster. Bawarus uir nobilis diuino tactus spiritu. uillas quasdam prenotatas. has uidelicet. Ecclesiam et domum hospitalis. Huta
ouium. Bojasowiz. Borci. Zuledowiz. Ouinmiz. Lubetiz. Radseyowih. Orlonowiz. Pracowih. Lomi. Chuti. cum suis apendiciis. et
Matrona d(omi)na Dobroslawa uillam Lusiz cum suis attinenciis hospitali. et predictus marchio uillam Moczow addidit s(an)c(t)i Ioh(ann)is bap(tis)te in Ier(usa)l(e)m.
absolute de suis p(ro)prietatibus libere contulissent. ad n(ost)ram uenientes presenciam deuote et humilit(er) n(ost)re magnitudini supplicauerunt. quatinus easdem donaciones
hospitalis p(re)dicte domui. p(ro)uidentib(us) tam loci b(e)n(e)ficiis iure p(er)petuo seruatas. dignarem(ur) de speciali n(ost)re magnificencie gr(aci)a confirmare. Dignum
itaq(ue) arbitrati iustis ip(s)orum et honestis postulat(i)o(n)ib(us) annuere. donaciones p(re)dictas ratas et gratas habentes et eas nichilomin(us) ut pote factas racionabilit(er) appro
bantes p(re)sentib(us) confirmam(us). Ut aut(em) hec n(ost)ra confirmacio robur habeat et p(er)petua firmitate no(m)i(n)a uirorum nobilium huic litte(re) p(ro) habundanti cautela in testi
monium iussim(us) annotari. Vuto de nouo castro. Bawisa fili(us) uiconis. Vlrico de zepecow. Sulizlaus fili(us) sweza Iarozlaus frater galli. Cunradus
de Ianowiz. fili(us) suus Burchard(us). Wilhelm(us) de podebrad. Bocco de posenat. Bwoysa cu(m) fr(atr)e de Boz. P(re)dotha cu(m) fr(atr)e de Blatna. Vlricus
fili(us) Budizlay. Vlric(us) lep(us). Boyer de budoywiz. Smilo de lichtenburc. cu(m) filio suo. Petrus ywani de zeyewiz. Boenher(us) de serdow. ywan(us)
de kepiz cu(m) fr(atr)e. Desideri(us) de hraniz. Withmar(us) de sesiz. Bohuzlau de yedlow. Dobez de bucovnik. Habrec de dobiuwiz. Bar
douci capellan(us) marchionis. In huius rei euidenciam p(re)sentem litteram p(re)dicte domus singul(is) duximus conseruandam. n(ost)ri sigilli munimine
roboratam. Acta sunt hec Anno d(omi)nice In carnacionis M. cc. l. j. Indictione. viij. Datum aput Detholiz p(er) manus notariorum n(ost)rorum
Wilhelmi et Gotschalci.