Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1

CZ-SOAPraha > DU-ZEBRAK > 1

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
1, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
CLEMENS PP. XI.
AD PERPETVAM REI MEMORIAM. Cum, sicut accepimus, in Ecclesia Parochiali Sancti Laurentij Loci Zebrack Pragen(sis) dioc(esis), Vna pia, et deuota Vtriusque
Sexus Christifidelium Confraternitas sub Inuocatione Sanctae Barbarae, non tamen pro hominibus unius specialis artis, canonice erecta, seu erigenda existat, cuius Confratres, et Consorores quam=
plurima pietatis, et charitatis opera exercere consueuerunt. Nos, ut Confraternitas huiusmodi maiora in dies suscipiat incrementa, de Omnipotentis Dei misericordia, ac Beator(um) Petri, et Pauli
Ap(osto)lor(um) eius auct(oritat)e confisi. Omnibus, et singulis Vtriusque Sexus Christifidelibus, qui dictam Confraternitatem inposterum ingredientur, die primo eor(um) ingressus, si uere poeniten(tes), et confessi, San=
ctissimum Eucharistiae Sacramentum sumpserint, Plenariam. Ac eisd(em) tam descriptis, quam pro tempore describendis in dict(a) Confrater(nita)te Confratribus, et Consororibus in cuiuslibet eor(um) mortis
articulo, si uere poeniten(tes), et confessi ac Sacra Communione refecti, uel quatenus id facere nequiuerint, saltem contriti Nomen Iesu, Ore si potuerint, sin minus Corde deuote inuocauerint, etia(m)
Plenariam. Ac eisd(em) nunc, et pro tempore existentibus dict(ae) Confrater(nita)tis Confratribus, et Consororibus uere etiam poeniten(tibus), et Confessis, ac Sacra Communione refectis, qui praedict(am) Confrater(nita)tis Eccle=
siam, seu Cappellam, uel Oratorium, die festo Principali eiusd(em) Confrater(nita)tis, per Confratres praedict(ae) Confrater(nita)tis semel t(antu)m eligend(o), et ab Ordinario approband(o), a primis Vesperis usque ad
occasum Solis dicti huiusmodi diei annis deuote uisitauerint, et ibi pro Christianor(um) Principum concordia, haeresum extirpatione, ac S(anct)ae Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effu=
derint, Plenariam similiter omnium peccator(um) suor(um) Indulgentiam, et remissionem misericorditer in D(omi)no concedimus. Insuper eisd(em) Confratribus, et Consororibus uere quoque
poeniten(tibus), et Confessis, ac Sacra Communione refectis, Ecclesiam, seu Cappellam, uel Oratorium huiusmodi in alijs quatuor anni feriatis, uel non feriatis, seu Dominicis diebus per dictos
Confratres semel t(antu)m pariter eligend(is), et ab eod(em) Ordinario approband(is), ut supra uisitantibus, et ibidem orantibus, quo die praedictor(um) id egerint, septem annos, et totidem qua=
dragenas. Quoties uero Missis, et alijs Diuinis Officijs in Ecclesia, seu Cappella, uel Oratorio huiusmodi pro tempore celebrandis, et recitandis, seu Congregationibus publicis
uel priuatis eiusd(em) Confrater(nita)tis ubivis fieri consuetis interfuerint, aut Pauperes hospitio susceperint, uel Pacem inter Inimicos composuerint, seu componi fecerint, uel
procurauerint, uel etiam qui Corpora Defunctor(um) tam Confratrum, et Consoror(um) huiusmodi quam alior(um) ad sepulturam associauerint, aut quascumque Processiones de
licentia dicti Ordinarij faciendas, S(anctissi)mumque Eucharistiae Sacramentum tam in Processionibus, quam cum ad Infirmos, aut alias ubicumque, et quomodocumque
pro tempore deferetur comitati fuerint, uel si impediti Campana ad id signo dato semel Orationem Dominicam, et salutationem Angelicam dixerint, aut quinquies
Orationem, et salutationem easd(em) pro Animabus defunctor(um) Confratrum, et Consoror(um) huiusmodi recitauerint, aut deuium aliquem ad uiam salutis reduxerint, et Ignoran=
tes praecepta Dei, et ea, quae ad salutem sunt docuerint, aut quodcumque aliud pietatis, uel charitatis opus exercuerint, toties pro quolibet praedictorum operum
exercitio, sexaginta dies de iniunctis eis, seu alias quom(od)ol(ibe)t debitis poenitentijs in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Praesentibus perpetuis futuris temporibus
Valituris. Volumus autem, ut si alias dictis Confratribus, et Consororibus praemissa peragentibus aliqua alia Indulgentia perpetuo, uel ad tempus nondum ela=
psum duratura concessa fuerit. Praesentes nullae sint; Vtque si dict(a) Confraternitas alicui ArchiConfraternitati aggregata iam sit, uel inposterum aggre=
getur, aut quauis alia ratione uniatur, uel etiam quom(od)ol(ibe)t instituatur, Priores, et quauis alia L(itte)rae Ap(osto)licae illis nullatenus suffragentur, sed ex tunc
et ipso nullae sint. Dat(um) Romae apud S(anc)tum Petrum sub Annulo Piscatoris, Die xvij. Februarij M D C C V. Pontificatus N(ost)ri Anno Quinto.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.