R3_PERIOD_CONTEXTRome apud Sanctum Petrum anno (1312), indictione X, pontificatus domini Clementis pape V anno eius VII, mense martii die XXII. Source
1312_III_22
AT-StiAG > GoettweigOSB > 1312_III_22
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Vniu(er)sis sancte matris eccl(i)e filiis quos p(re)sentes littere p(er)uenerint frater Thomas mis(er)atione diuina edessen(sis) Archiep(iscopu)s . et frater
matheus mis(er)at(i)o(n)e eadem ymolen(sis) ep(iscopu)s . ac frater nicolaus eadem gra(tia) Tortibulen(sis) ep(iscopu)s salutem et sinceram in d(omi)no caritatem .
Q(uonia)m ut ait ap(osto)l(u)s om(ne)s astabimus an(te) tribunal (christ)i recepturi prout in corpore gessimus siue bonu(m) fuerit siue malum oportet nos diem
messionis extreme mis(eri)cordie opib(us) preuenire . ac et(er)no(rum) intuitu seminare in terris q(uod) reddente d(omi)no cum multiplicato fructu recollig(er)e debeam(us)
in celis firmam spem fiduciamq(ue) tenentes q(uonia)m qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionib(us) de benedictionib(us) et metet uitam
eternam . Cum igitur ex parte dilecti filii n(ost)ri L(eupoldi) comit(is) de Ronsar et nicolai n(ost)ri nob(is) fuerit humiliter suplicatu(m) ut om(n)ibus
aduenientib(us) ad eccl(i)am s(anc)ti Ioh(ann)is batiste et euangeliste de Ronsar uelim(us) indulgentiam exibere Nos de om(n)ipotentis dei mis(eri)cordia et beato(rum) ap(osto)lo(rum)
petri et pauli auctoritate confisi Om(n)ib(us) uere penitentib(us) et confessis qui u(e)l que p(re)dictam eccl(i)am uisitau(er)int in ip(s)ius festiuitatib(us) seu etia(m)
sollempnitatib(us) . natiuitatis d(omi)ni . Circu(m)cisionis . epyphanie . resurrect(i)o(n)is . asce(n)sio(n)is . pentecostes . trinitatis . dedicat(i)o(n)is eccl(i)e . ac sollempnitatib(us) beat(e)
m(arie) uirginis . ap(osto)lo(rum) om(n)ium . omiu(m)q(ue) s(an)c(t)o(rum) . manusq(ue) porrexerint adiutrices . Q(ui)libet n(ost)r(u)m . xl . dies de iniu(n)ctis sibi penitentiis du(m)
modo loci dyoc(esanus) hanc n(ost)ram indulgentiam ratam habuerit mis(eri)corditer in d(omi)no relaxamus . Ceteru(m) cum maxima deuot(i)o ap(u)d s(an)c(t)os habea
tur q(ua)n(do) corpus (christ)i a sacerdote ad infirmos defertur auctoritate n(ost)ra concedim(us) eccl(i)e p(re)dicte sacerdoti ut cu(m) eu(m) continget cor
pus (christ)i infirmis deferre indulgentiam dare possit . xx . dieru(m) a quolibet n(ost)r(u)m . dum modo ad id dyoc(esanus) ei ad id p(re)stet assensum .
In cui(us) rei testimoniu(m) p(re)sentib(us) n(ost)ra sigilla duximus apponenda . Dat(um) Rome apud s(an)c(t)m petru(m) Anno d(omi)ni . M(illesimo) . ccc(esimo) . xii . Indictione
x . pontificatus d(omi)ni clementis . pp(ape) . v . Anno ei(us) vii . mense martij die xxii .