Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

PERG_Podlaha_74_19180129

CZ-ANM > Podlaha > PERG_Podlaha_74_19180129

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
PERG_Podlaha_74_19180129, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
BENEDICTVS P(a)p(a) XV
Dilecte fili, salutem et Ap(osto)licam benedictionem. Vita in exem
plum acta, non minus quam studii ac sollertiae laus, quam sive in ista Archidioece
si pro viribus adiuvanda, sive in iuvenibus Catechesi instituendis tibi assidue compara
sti, Nobis facile persuadent, ut luculenta Archiepiscopi tui Pragensis commendatio
ne benigne excepta, te peculiari benevolentiae Nostrae testimonio complectamur.
Quare te hisce Litteris Antistitem Urbanum seu Domus Pontificalis Praesu
lem facimus, constituimus, renuntiamus, tibique ideo, dilecte fili, concedimus, ut viola
ceas vestes induere, atque etiam in Romana Curia lineum amiculum manicatum,
quod Rochetum appellant, gestare libere liciteque possis ac valeas. Tibi propterea
largimur omnia ac singula privilegia, praerogativas, honores, indulta, quibus alii
huiusmodi titulo insignes, utuntur fruuntur, vel uti frui possunt ac poterunt. Non
obstantibus contrariis quibuslibet. Datum Romae apud S(anctum) Petrum, sub anulo Pi
scatoris, die XXIX m(ensis) Ianuarii an(no) MCMXVII, Pontificatus Nostri Quarto.
P(etrus) Card(inalis) Gasparri
a Secretis Status
Dilecto Filio Antonio Podlaha
Doctori in S(acra) Theologia, Canonico in Metropolitana Eccl(es)ia Pragensi.

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.