Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

322-XIV|3b

CZ-APH > AMK > 322-XIV|3b

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
322-XIV|3b, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Johannes dei gratia sancte pragensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus Ad noticiam uniuersorum christifidelium cupimus peruenire Quod dudum inter honorabiles uiros dominos hermannum decanum prepositum archidiaconum Nicolaum plebanum in uissegrad et alios canonicos et capitulum ecclesie uissegradensis ex una et wylhelmum decanum et Canonicos et Capitulum sancte pragensis ecclesie parte ex altera fuit suborta materia questionis eo uidelicet quod dicti decanus et Capitulum ecclesie uissegradensis asseruerunt quod Jus percipiendi tertium denarium seu tertiam partem de emolumentis theolonijs et obuencionibus de ponderatoribus et prouisionatoribus ex curia que dicitur ad decanum uissegradensem appellatur in maiori Ciuitate pragensi situata et de hijs qui conductores dicte Curie qui hospites nuncupantur perciperent seu recipere soliti sunt apud uniuersos ciues dicte Ciuitatis pragensis qui uocabiles dicuntur domini partem seu tertium denarium pro ipsorum sustentacione assignarunt dictis dominis decano et Capitulo ecclesie pragensis predicte asserentibus econtrario quod de Curia dicta uidelicet decani et Capituli ecclesie pragensis a tempore et per tempus cuius contrarij memoria hominum non existit cum omnibus emolumentis theolonijs et obuencionibus ex dicta curia uenientibus et que dicti conductores percipere siue recipere consueuerunt spectauisset et spectaret pertinuisset et pertineret et ad solum et in solidum libere et integre et quod dicti decanus et Capitulum ecclesie uissegradensis de emolumentis theolonijs et obuencionibus predictis datione et exactione ecclesie uissegradensi supradictis nichil iuris competebat nec competijsset Et cum diu predicti decani et Capitula prout premissa ex eorum uoluntate et consensu discrepare uidentur Tandem pluribus tractatibus interuenientibus dicti decani et Capitula super omnibus premissis in nos tanquam in arbitrum arbitratorem et amicabilem compositorem compromiserunt dantes et concedentes nobis plenam et liberam potestatem in et super premissis arbitrandi et pronunciandi diffiniendi et ordinandi promittentes sub pena quingentorum auri florenorum de summa mille florenorum ex certa sciencia imponendam uelle stare arbitrio et pronunciacioni nostre et in nullo contraire prout in compromisso super hoc confecto plenius continetur Nos igitur uolentes predictas altercaciones finem imponere christi nomine inuocato ex dictis uero causis solum deum habentes pre oculis hijs premissis et alijs racionibus deliberacione prehabita arbitramur pronunciamus diffinimus et ordinamus quod dicti decanus et Capitulum ecclesie uissegradensis pro se et suis successoribus qualibet amodo et in futurum predictas decimas et theolonia et obuenciones de curia decanatus uissegradensis in maiori Ciuitate pragensi situata et de hijs qui conductores dicte curie qui hospites nuncupantur percipiunt et recipiunt decano et Capitulo ecclesie uissegradensis inuiolabiliter obseruandas quas dicti decanus et Capitulum ecclesie uissegradensis ex predicta exactione per ministros a decano et Capitulo ecclesie pragensis deputatos premissis ex eorum occasione in antea prout consuetum est in omnibus plus petere uel exigere debent uel possint preterquam uiginti sexaginta grossorum pragensium ipsique decano et Capitulo ecclesie uissegradensis super ampliori peticione et exactione predictarum uiginti sexaginta denariorum perpetuum silencium imponimus ipsosque decanum et Capitulum ecclesie pragensis ab impeticione dictorum decani et Capituli ecclesie uissegradensis in perpetuum absoluimus et amplius de summa uiginti sexaginta grossorum ab ipsis in hijs scriptis perpetuum silencium imponimus et ordinamus quod pro dampnis et expensis quas Capitulum et ciues uissegradenses in uiginti sexaginta grossorum pragensium denariorum pecunia in plumbi exactione uissegradensi et in theolonio dicti capituli uissegradensis in duabus stacionibus ueteris ciuitatis emere teneantur per eosdem siue successores eorum in perpetuum Insuper pronunciamus eciam et ordinamus quod predicti decanus et Capitulum infra unius mensis spacium quilibet eorum sub sigillo suo Capituli domini nostri pronunciacionem cum insertione predicti tenoris clare et expresse debet ratificare et emologare ac de manibus nostris ad manus illorum in scriptis tradere et assignare Que ratificaciones et emologaciones ut premittitur fieri et assignari precipimus sub pena mille florenorum auri quos pars non faciens seu inobediens nobis et parti obseruanti tenentur soluere et assignare arbitrio nichilominus in suo robore permanente et sub pena excomunicacionis quam contrafacientes ex certa sciencia prouidimus in quibus obediencie et inobediencie ac declaracionis ac pene imponendi minuendi et extendendi in premissis circa premissa plenam uocem et omnimodam reseruamus In cuius rei testimonium presentes litteras fieri et sigilli nostri maioris appensione fecimus communiri Datum prage in Curia nostra archiepiscopali Anno domini millesimo trecentesimo sexagesimo nono Indiccione septima pontificatus sanctissimi in christo patris et domini domini urbani diuina prouidencia pape quinti anno septimo mensis Junij die prima presentibus honorabilibus uiris dominis apolinari de uindemio decretorum doctore decano ecclesie nostre pragensis henrico uicario chori in dicta pragensis ecclesia luca sancti uiti ad thomam sancti michaelis hermanno sancti castuli aput me sancti uiti in pragensi et sancti uenceslai in uissegradensi ciuitate pragensi necnon aput me uissegradensi beate marie ante letam curiam in ueteri maiori ciuitate pragensi testibus in premissis
Et ego Conradus natus quondam wenceslai de trutnouia clericus pragensis diocesis publicus auctoritate Imperiali notarius quia predictis pronunciacioni arbitrio omnibus suprascriptis dum sic fierent et agerentur una cum testibus suprascriptis presens interfui et alijs hijs omnibus uero premissis prout supra scribuntur presens interfui eaque sic fieri uidi et audiui ideoque presens publicum instrumentum subscripsi et in hanc publicam formam redegi et de mandato Reuerendissimi in christo patris et domini domini Johannis archiepiscopi supradicti in fidem et testimonium ueritatis omnium premissorum

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.