332-XIV|13b
CZ-APH > AMK > 332-XIV|13b
mediumMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini amen Anno natiuitatis eiusdem millesimo trecentesimo septuagesimoprimo indiccione nona die tercia mensis
marcii hora terciarum uel quasi in mei notarii publici testiumque subscriptorum presencia ad hoc specialiter uocatorum et rogatorum pontificatus
sanctissimi in xpo patris et domini nostri domini Gregorii diuina prouidencia pape undecimi anno primo constitutus personaliter
honorabilis uir dominus Bernardus de Mispell clericus pragen(sis) dyoc(esis) coram me notario infrascripto et testibus subscriptis confisus
de me notario infrascripto prout dixit et uoluit fecit constituit et ordinauit meliori modo uia iure et forma quibus
melius potuit et debuit suos ueros et legitimos procuratores actores factores negociorumque suorum gestores et nuncios speciales
ita tamen quod generalitas specialitati non deroget nec econtra uidelicet reuerendissimum in xpo patrem et dominum dominum Iohannem sancte
pragen(sis) ecclesie archiepiscopum et uenerabilem uirum dominum Iohannem scolarem magistrum pragen(sem) necnon honorabiles uiros dominos
Nicolaum plebanum in # et Iohannem altaristam in ecclesia pragen(si) et quemlibet eorum in solidum ita quod non sit melior
condicio occupantis sed quod unus eorum inceperit alter eorum prosequi ualeat et finire dantes et concedentes
eisdem procuratoribus suis et cuilibet eorum in solidum plenam et liberam potestatem et mandatum speciale pro se et nomine suo
petendi exigendi et recipiendi quascumque pecuniarum summas a quibuscumque personis sibi debitas et de receptis quietandi
et absoluendi necnon ad comparendum coram quibuscumque iudicibus ordinariis delegatis uel eorum subdelegatis et coram
quibuscumque personis ecclesiasticis uel secularibus quacumque dignitate prefulgentibus et ad agendum defendendum excipiendum
replicandum litem contestandum iuramentum calumpnie et de ueritate dicenda in animam suam prestandum ponendum
articulandum et posicionibus et articulis respondendum crimina et defectus obiciendum et in eosdem dicendum testes
et instrumenta et quecumque alia probacionum genera producendum et exhibendum et contra se productis et exhibitis
dicendum et obiciendum sentencias tam interlocutorias quam diffinitiuas audiendum et ad eas et ab eis
appellandum et appellaciones prosequendum et generaliter omnia et singula faciendum que in premissis et circa
ea necessaria fuerint seu eciam oportuna et que ipsemet constituens facere posset si presens
personaliter interesset eciam si talia forent que mandatum exigerent magis speciale promittens
se ratum et gratum habiturum quicquid per dictos procuratores suos uel eorum aliquem actum
fuerit in premissis sub ypotheca et obligacione omnium rerum suarum presencium et futurarum
Acta sunt hec prage in domo habitacionis dicti domini Bernardi anno indiccione die mense hora
pontificatu quibus supra presentibus honorabilibus uiris dominis Iohanne plebano in # et Iohanne
altarista in ecclesia pragen(si) testibus ad premissa uocatis specialiter et rogatis
Et ego Iohannes natus Iohannis de Bauaria clericus pragen(sis) dyoc(esis) publicus imperiali auctoritate
notarius premissis omnibus et singulis dum sic ut premittitur agerentur et fierent una cum
prenominatis testibus presens interfui eaque sic fieri uidi et audiui ideoque hoc presens
publicum instrumentum per alium fideliter scriptum exinde confeci et in hanc publicam
formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis signaui rogatus et requisitus
in testimonium premissorum