459-XVIII|7
CZ-APH > AMK > 459-XVIII|7
mediumMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Bonifatius ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei Ad p(er)petuam rei memoriam
Superni benignitas conditoris humanam creaturam ad similitudinem suam creatam misericordi pietate respiciens et collapsam fore primi parentis lapsu considerans illam miro decernit consilio releuandam ut scilicet uerbum supernum
quod erat in p(ri)ncipio eam amore neribus libenter voluit igitur pij patris qua nos dilexit caritas temporis ueniente plenitudine uerbum ip(su)m eternum sub forma serui carnem m(ir)e mortalitatis assumere ut tandem mortem m(ir)am morte
~id~ destrueret ac dampnacionis sentenciam simul et maculam quam per reatum primi hominis generis humani pos(ter)itas traxisse noscebatur clemens etern~i~ ~u~erbi s(an)c(t)i~s~ aboleret Quapropter declinans se(m)pe regia dauiticam
preellegit uirginem in cuius utero mis(sus) sp(irit)u(s)s(an)c(t)i uerbum ip(su)m carne susciperet ut egrederetur uirga uerbum prophetiarum uirga de radice iesse et flos de radice eius as(cend)eret et requiesceret spiritus domini super eum profer(to)
reginam inclitam in matrem eligens que tanto regi digna fuit sui corporis calamum preparare de quo tanqua(m) sponsus p(ro) filijs hominu(m) procederet speciosus totum in uiscerib(us) que flos sine sem(in)e uiro dicitur ad suam concepcione(m)
elegit in quo per angelice salutacionis eloquiu(m) ip(s)ius incarnati uerbi mis(teria) tanta m(ir)ac(u)li fecerunt solempnia Ibi enim n(ost)re sumpsimus redempcionis exordia ibiq(ue) p(ri)mu(m) dies s(an)c(t)e iustificacionis illuxit que nobis de salute
spem intulit et de eternitate leticiam In hoc eciam tante fecunditatis loco uirgo regia uenustissima a domino consecrata flos s(an)c(t)e trinitatis uas celest(is) gr(aci)e mundissimum omniu(m) uirtutu(m) floribus redimita cuius pulcritudine sol
et luna mirantur redemptorem genuit uirgo concepit datura lucem gentibus sub mortis caligine constitutis Sane ip(s)a regina celest(is) in cuius se clausit uiscera dei filius sic eius homo ex tanti honoris fas(tigio) sibi per angelum nun
ciato nequaqua(m) elacionis assumpsit spiritum sed tanqua(m) ancilla humilis quantu(s) mater esset in domini humilitatis sue quam respexit dominus exequens officiu(m) exurgens abijt in montana ad Elizabeth cognatam suam que uocabatur sterilis
iam senes(cens) in pregnantem cum festinacione et queadmodum ab angelo humillime salutacionis susceperat oraculum sic eciam ip(s)am Elizabeth humiliter salutauit Elizabeth uero ut salutacionis audiuit uirginis u(er)b(a) iocose repleta spiritu s(an)c(t)o
et incarnati uerbi mis(terium) in utero sencien(s) uirginali uoce magna exclamauit et dixit Benedicta tu in(ter) mulieres et benedictus fructus uentris tui Et unde hoc michi ueniat mater domini mei ad me Ecce enim ut facta
est uox salutacionis tue in manibus meis exultauit p(re) gaudio infans in utero meo et beata que credidisti quoniam perficientur ea que dicta sunt tibi a domino ad que uirgo ueneranda in humilitatis spiritu respondens illud mirabi
le canticum decantauit Magnificat anima mea dominum et exultauit spiritus meus in deo salutari meo quia respexit humilitatem ancille sue ex hoc enim beatam me dicent omnes generaciones quia fecit michi magna qui potens est
et s(an)c(t)um nomen eius O magnu(m) mis(terium) o admirabile comertium et ineffabile sacramentum ut matres de pignoribus que gestabant in uteris in spiritu presentirent et eciam prophetarent ut ut sacri euangelij pandit istoria
celi regina ig(itur) uirili partu cons(er)uanda diuino p(ro) humilitatis ampliori signaculo p(ro)cessione sui quem gestabat filij genitrici igniude humanitatis impendit obsequiu(m) quo impenso completoq(ue) huiusmodi uisitacionis quasi trium m(en)s(i)u(m)
suum tempore in domum suam est reuersa hec est enim illa de qua sacra canunt eulogia sole amicta lunam habens sub pedibus stellis coronari meruit duodenis Hec est illa que in suis castis uisceribus celi terreq(ue) ges
tauit opificem et sola cunctas hereses interemit et p(ro) xp(ian)o populo ut aduocata strennua et exoratrix p(ro)digiosa iugiter intercedit Igitur felicis recordacionis Vrbanus p(a)p(a) vj p(re)decessor n(oste)r digne reputans et debitum
ut festum uisitacionis ip(s)ius beate ac uirginis quando ut p(re)fertur uisitauit Elizabeth in d(i)c(t)a ecclesia celebretur quod test(imonio) s(an)c(t)i s(an)c(t)i euangelij humanis nequit racionibus detineri tant(is) ac attendens q(uod) laudes tante
uirginis humana lingua non sufficiat depromere nec eciam et in s(an)c(t)i eciam in curiis illis que(m) celi capere non poterant se contulit aula uirginali digne laudum preconijs ad plenum efferre potuerunt et considerans q(uod) exquo dominu(m) in
s(an)c(t)is suis laudare iubemur quanto magis in ueneracione beate marie uirginis matris ip(s)i(us) exultantib(us) animis collaudare et eius laudum augendo titulos gratias referre que genuit filio debemus que eciam ecclesia(m) super sydera stellato
consedit sui solio genitoris ne eciam diuine uisus fuisset resistere uoluntati que tam sibi qua alijs uices d(i)c(t)as ad huiusmodi s(an)c(t)am festiuitate(m) celebrandam ut pie idem p(re)decessor credidit dignata fuit mentem inspirare deliberacio
ne eciam super hoc matura p(re)habita de fratru(m) suor(um) s(an)c(t)e romane eccl(esi)e cardinaliu(m) de quor(um) numero tunc eramus consilio ad exaltacionem fidei catholice digne et iracionabiliter uidelicet vj id(us) Aprilis pontificatus sui Anno
xi statuit ut festum presens uidelicet uisitacionis beate marie uirginis quando ut p(re)fertur uisitauit Elizabeth d(i)c(t)a non(as) Iulij Annis singulis in d(i)c(t)a eccl(esi)a cum laudum cantico leticie iubilo cordisq(ue) tripudio sub duplici officio per
orbem uniuersum solempniter celebretur suasit eciam et consuluit idem p(re)decessor ut ip(s)ius festi uigilia ut uigilia n(ati)uitatis et Assumpcionis p(re)dicte uirginis festiuitatum eciam in obseruacione ieiunij deuocius obseruaretur
et mandauit q(uod) simile non tamen duplex officium absq(ue) alicuius s(an)c(t)i comemoracione exceptis p(ri)mis uesperis ante octauam Ap(osto)lor(um) petri et pauli et officio tocius diei octaue cum comemoracione tamen eiusdem noui festi per sep
tem sequentes dies in dei eccl(esi)a cum celebritate debita decantaretur ac eciam uolens idem p(re)decessor xp(ist)ifideles ad colendum tante festum uirginis et eciam celebrandum donis spiritualibus animare q(uod)si mis(er)icordia de thesauro militantis
eccl(esi)e benediccionu(m) muneribus cupiens preuenire omnib(us) uere penitentibus et confessis qui matutinali officio festi eiusdem in eccl(esi)a in qua idem celebraretur interessent centum qui uero misse totidem qui aute(m) p(ri)mis ip(s)ius festi uespe
ris similiter centum qui autem s(e)c(un)dis totidem illis uero qui p(ri)me tercie sexte none ac completorij officijs p(ro) qualibet horar(um) ip(s)ar(um) quadraginta dies illis aute(m) qui per octauas festi p(re)dicte ti matutinalibus uesperis
missis ac p(re)dicte misse horar(um) officijs interessent centum dies singulis octauar(um) ip(s)ar(um) diebus de omnipotentis dei misericordia et beator(um) petri et pauli Ap(osto)lor(um) eius auc(tori)tate confisus de iniunctis sibi penitencijs
misericorditer relaxauit Ne autem p(ro) eo q(uod) ip(s)ius p(re)decessoris superueniente obitu littere ap(osto)lice super premissis confecte minime extiterunt huiusmodi constitucio d(i)c(t)i p(re)decessoris frustretur effectu uolentes et auc(tori)
titate ap(osto)lica decernentes q(uod) huiusmodi constitucio a d(i)c(t)a die uidelicet vj id(us) Aprilis p(er)inde sortiatur effectu(m) ac si super ea d(i)c(t)i p(re)decessoris littere sub ip(s)ius d(i)c(t)a dat(a) confecte fuissent prout superius enarratur
Ipsas presentes litteras ad probandum plene constitucionis huiusmodi ubiq(ue) sufficiant nec ad id probacionis alterius adminiculum requiratur uniuersos patriarchas Archiep(iscop)os ep(iscop)os et alios eccl(esi)ar(um) prelatos monemus et hortamur
in domino per ap(osto)lica eis scripta iniungentes s(an)c(t)e obediencie destricte precipiendo mandantes quatinus ip(s)i et eor(um) quilibet in eccl(esi)is et ciuitatib(us) ac dioc(esibus) suis uirginis tante tam gloriosum festum et celebre Annis singulis d(i)c(t)a non(as) Iulij ut p(re)fertur deuote ac solempniter
celebrent ac reuerentia(m) uigilie huiusmodi studeant in augmentum meriti obseruari et faciant per uniuersas ealias suas ciuitatum et dioc(esium) celebrari et officiu(m) peragi suprad(i)c(t)um ut pia eiusdem uirginis intercessione ip(s)i xp(ist)ifide
les et hic a noxijs p(ro)tegi et in futuru(m) sempiterna consequi gaudia mereantur Nulli ergo omnino hominu(m) liceat hanc paginam n(ost)re uoluntatis constitucionis p(ro)mocionis hortacionis et mandati infringere uel ei ausu temerario
contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beator(um) petri et pauli Ap(osto)lor(um) eius se nouerit incursurum Dat(um) Rome apud s(an)c(t)um petrum ij id(us) Nouembr(is)
Pontificatus n(ost)ri Anno Primo
De Curia
A. de Aug(us)ta