534-XIX|27
CZ-APH > AMK > 534-XIX|27
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Bonifatius ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Dilecto filio Mag(ist)ro Petro
de Wserob Canonico Pragen(si) Secretario et familiari n(ost)ro Sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Ut eo sedi
ap(osto)lice te deuotiorem exhibeas quo te noueris amplius ipsius gratie ubertate foueri. Tibi qui ut asseris
propter certam infirmitatem oleo et piscibus comode uti non uales ut Confessor ydoneus religiosus uel secularis
quem duxeris eligendum tecum ut Quadragesimalibus et sextis ferijs ac alijs diebus quibus esus ouor(um) et lacti
cinior(um) est p(ro)hibitus de consuetudine uel de iure ouis et lac ticinis uesci possis quibuscumq(ue) Constitutionibus
ap(osto)licis ac consuetudinibus contrarijs nequaquam obstantibus auc(tori)tate n(ost)ra dispensare ualeat tenore presen
tium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam n(ost)re concessionis infringere uel ei ausu teme
rario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beator(um) Petri et
Pauli Ap(osto)lor(um) eius se nouerit incursurum. Dat(um) Rome apud Sanctumpetrum K(a)l(endas) Junij Pontificatus n(ost)ri Anno Octauo.