564-XX|26
CZ-APH > AMK > 564-XX|26
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Bonifacius ep(iscopu)s seruus seruo(rum) dei vniuersis xpifidelibus pre
sentes litteras inspecturis Sal(u)t(em) et ap(osto)licam. Licet is de cuius munere uenit ut sibi a suis fidelibus digne et laudabiliter seruiatur de abundancia sue pie
tatis que merita supplicum excedit et uota bene sibi seruientibus sibi multo maiora retribuat quam ualeant promereri nichilominus tamen desiderantes domino po
pulum reddere acceptabilem et bono(rum) ope(rum) sectatorem fideles ip(s)os ad complacendum ei quasi quibusdam allectiuis muneribus indulgenciis uidelicet et remissionibus inui
tamus ut exinde reddantur diuine gracie aptiores. Cupientes igitur ut eccl(i)a Pragen(sis) que ut asseritur in honore sancti Viti dedicata existit in eadem corpora san
cto(rum) Wenceslai Adalberti Sigismundi et alio(rum) sanctor(um) requiescunt congruis honoribus frequentetur et eciam conseruetur et ut xpifideles eo libencius
causa deuocionis confluant ad eandem eccl(i)am et ad eius conseruacionem manus prompcius porrigant adiutrices quo ex hoc ibidem dono celestis gracie uberius conspex
erint se refectos de omnipotentis dei misericordia et beato(rum) Petri et Pauli Ap(osto)lo(rum) eius auc(tori)tate confisi omnibus uere penitentibus et confessis
qui in Natiuitatis Circumcisionis Epiphanie Resurreccionis Cene domini Ascensionis et corporis domini n(ost)ri Ih(es)u xp(ist)i Penthecostes et Natiuitatis An
nunciacionis Purificacionis Assumpcionis et visitacionis beate Marie uirginis ac Natiuitatis beati Iohannis Baptiste et beato(rum) Petri et
Pauli ac d(omi)ni Wenceslai Adalberti Priuigni Sigismundi Quinque fratrum et ludmille ac translacionis sancti Wenceslai necnon ipsius eccl(i)e et Ca
pelle dicti sancti Wenceslai site in eadem eccl(i)a dedicacionum festiuitatibus ac celebritate Omniumsancto(rum) necnon per ip(s)o(rum) natiuitatis Epiphanie Resur
reccionis Ascensionis et corporis domini ac Natiuitatis et assumpcionis beate Marie uirginis et Natiuitatis beati Iohannis Baptiste ac Ap(osto)lo(rum) Petri
et Pauli predicto(rum) festiuitatum octauas et per Sex dies predictam festiuitatem Penthecostes immediate sequentes eandem eccl(i)am deuote uisi
tauerint et ad conseruacionem huiusmodi manus porrexerint adiutrices singulis uidelicet festiuitatum et celebritatis illam indulgenciam et remissionem pe
ccato(rum) auctoritate ap(osto)lica tenore presencium concedimus quam uisitantes omnes et singulas eccl(i)as et alia loca eccl(i)astica Ciuitatis Pragen(sis) et in
eius circuitu ad duo miliaria consistentes certis diebus et festiuitatibus annuatim uisitantes quomodolibet consequuntur octaua(rum) uero et Sex die(rum)
predicto(rum) diebus quibus eccl(i)am ipsam Pragen(sem) uisitauerint et adiutrices manus porrexerint ut prefertur Centum dies de iniunctis eis penitenciis mi
sericorditer relaxamus. Dat(um) Rome apud Sanctumpetrum K(a)l(endas) Aprilis Pontificatus n(ost)ri Anno Vndecimo.