616-XXI|39
CZ-APH > AMK > 616-XXI|39
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Venerabiles domini et fautores carissimi honorabiles domini Adam de Nezetitz et Johannes Kibel decretorum doctores
nobis dudum in generali capitulo ad solvendas quinquaginta marcas ad quandam canonicam prebendam spectantes
per bone memorie domino Nicolao Puchnik tunc concanonico nostro a die intromissionis eius fiende infra huius mensis
spacium bona fide solvere et apud ecclesiam deponere promiserunt deinde vero ijdem domini plures nuncios et nuncios
pluries frustra per se sollicitati satis decenter responderunt nobis demum aut dictus magister Adam ut in solucione
difficultatem inveniret per quasdam subtilitates respondit evasivas Tunc quasi coacti vobis et reverendissimo
domino archiepiscopo Pragensi moderno direximus scripta nostra ut per vos informatus et secundum racionem inductus
tales nuncios decerneret sed quod bona fide promisit efficaciter adimpleret nuncius vero noster hac de causa
transmissus nec a vobis nec ab ipso domino archiepiscopo Pragensi aliquod responsum reportavit de quo non
modicum extitimus ammirati ut tam modice precii tam vilis sumus estimacionis Sed et insuper quod gravius
est ac animum nostrum amplius perturbavit dictus magister Adam nobis quandam literam iniurias et scandala
continentem indigesto consilio presumpsit destinare prout ex earundem tenoribus literarum venerabilitates vestre
plenius poterunt informari Vnde de legalitate honorabilis domini Jacobi Budwig perpetui vicarii ecclesie nostre
et Johannis Pussmper latoris presencium de intencione nostra informatorum presumentes ipsos ad venerabilitates vestras
destinamus petentes ex affectu quatinus eisdem in referendis fidem velitis adhibere de tanta itaque iniuria
nobis et ecclesie Olomucensi irreverenter illata venerabilitatibus vestris conquerimur nichilominus protestantes quod
tale scandalum pertransire nolumus absque condigna talione Datum Olomucz sabbato ante Margarethe