1746_IV_13
CZ-DABB > KB > 1746_IV_13
reviewMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Benedictus Ep(iscopu)s Seruus Seruor(um) Dei dilectis filijs p(rae)posito et decano et archidiacono eccl(esi)ae Olomucen(sis) sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem) Nobilitas generis uitae ac morum honestas aliaq(ue) laudabilia p(ro)bitatis et uirtutum merita
super quibus dilectus filius Rodulphus Comes de Schrattenbach cl(er)icus seu p(rae)sb(yter) Olomucen(sis) seu alterius ciuit(atis) uel dioec(esis) apud nos fidedigno co(m)mendantur te(sti)monio nos inducunt
ut sibi reddamur ad gratiam liberales Exhibita siquidem nobis nuper pro parte d(ic)ti Rodulphi petitio continebat quod alias seu nuper p(rae)posito uel decano et capitulo eccl(esi)ae Olomucen(sis) de
canonicatu et p(rae)benda eccl(esi)ae Olomucen(sis) de quibus tunc certis ex causis p(ro)uideri mandauimus p(er) alias n(ost)ras l(itte)ras in quibus de nobilitate generis et de uitae ac morum honestate
alijsque p(ro)bitatis et uirtutum meritis d(ic)ti Rodulphi plenam et indubitatam notitiam habentes eidem Rodulpho de canonicatu et p(rae)benda p(rae)dictis p(ro)uidimus et p(ro)uideri mandauimus
prout in d(ic)tis l(itte)ris plenius continetur Cum autem sicut eadem petitio subiungebat d(ic)tus Rodulphus de canonicatu et p(rae)benda p(rae)dictis p(ro)uisionem et assecutionem eorundem
canonicatus et p(rae)bendae p(er) d(ic)tas l(itte)ras sibi factam et factas infra tempus in d(ic)tis l(itte)ris limitatum non fuerit assecutus et p(ro)pterea canonicatus et p(rae)benda p(rae)dicti uacare
noscantur ad p(rae)sens Nos uolentes d(ic)tum Rodulphum p(rae)missorum meritorum suorum intuitu fauore p(ro)sequi gratioso eundemq(ue) Rodulphum a quibusuis exco(m)municationis suspensionis
et interdicti alijsque eccl(esi)asticis sententijs censuris et poenis a iure uel ab homine quauis occasione uel causa latis si quibus quomodolibet innodatus existit ad effectum p(rae)sentium
duntaxat consequendum harum serie absoluentes et absolutum fore censentes necnon omnia et singula beneficia eccl(esi)astica cum cura et sine cura quae d(ic)tus Rodulphus
etiam ex quibusuis dispensationibus ap(osto)licis obtinet et expectat ac in quibus et ad quae ius sibi quomodolibet competit quaecumq(ue) quotcumq(ue) et qualiacumq(ue) sint eorumq(ue) fructuum
reddituum et p(ro)uentuum ueros annuos ualores p(rae)sentibus p(ro) expressis habentes d(ic)to Rodulpho p(rae)missorum meritorum suorum intuitu gratiam facere uolentes specialem
canonicatum et p(rae)bendam p(rae)dictos siue ut p(rae)mittitur siue alio quouis modo aut ex alterius cuiuscumq(ue) p(er)sonae seu p(er) liberam resignationem d(ic)ti Rodulphi uel alterius cuiuscumq(ue)
de illis in manibus n(ost)ris uel alterius cuiuscumq(ue) sponte factam aut ex quauis alia causa uacent etiam si tanto tempore uacauerint quod eorum collatio iuxta Lateranen(sis)
statuta concilij ad sedem ap(osto)licam legitime deuoluta ipsiq(ue) canonicatus et p(rae)benda dispositioni ap(osto)licae specialiter uel generaliter reseruati existant et super eis inter aliquos
lis cuius statum p(rae)sentibus haberi uolumus p(ro) expresso pendeat indecisa dummodo tempore dat(arum) p(rae)sentium non sit in eis alicui specialiter ius quaesitum cum plenitudine iuris
canonicatus et p(rae)bendae p(rae)dictorum ac omnibus iuribus et p(er)tinentijs suis eidem Rodulpho conferimus et assignamus p(ro)uidentes sibi de illis p(er) p(rae)sentes Decernentes p(ro)inde
irritas et inanes si secus super hijs a quoquam quauis auct(orita)te scienter uel ignoranter contigerit attemptari Quocirca discretioni u(est)rae p(er) ap(osto)lica scripta mandamus quatenus
uos uel duo aut unus u(est)rum p(er) uos uel alium seu alios d(ic)tum Rodulphum uel p(ro)curatorem suum eius nomine in corporalem possessionem canonicatus et p(rae)bendae iuriumq(ue) et
p(er)tinentiarum p(rae)dictorum inducatis auct(orita)te n(ost)ra et defendatis inductum amotis exinde quibuslibet illicitis detentoribus facientes d(ic)tum Rodulphum uel p(ro)curatorem suum
p(ro) eo ad p(rae)bendam p(rae)dictam in eccl(esi)a Olomucen(si) in canonicum recipi et in fratrem stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius eccl(esi)ae cum plenitudine iuris canonicatus
assignatis sibiq(ue) de canonicatus et p(rae)bendae p(rae)dictorum fructibus redditibus p(ro)uentibus iuribus et obuentionibus uniuersis integre responderi Contradictores auct(orita)te n(ost)ra
appellatione postposita compescendo Non obstantibus p(iae) mem(oriae) Bonifacij p(a)p(ae) VIII p(rae)decessoris n(ost)ri et alijs ap(osto)licis constitutionibus ac eccl(esi)ae Olomucen(sis) iuramento
confirmatione ap(osto)lica uel quauis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus ceterisq(ue) contrarijs quibuscumq(ue) Aut si aliqui super p(ro)uisionibus sibi faciendis de
canonicatibus et p(rae)bendis ipsius eccl(esi)ae speciales uel alijs beneficijs eccl(esi)asticis in illis partibus generales d(ic)tae sedis uel legatorum eius l(itte)ras impetrauerint etiam si p(er) eas ad
inhibitionem reseruationem et decretum uel alias quomodolibet sit p(ro)cessum quibus omnibus d(ic)tum Rodulphum in assecutione d(ic)torum canonicatus et p(rae)bendae uolumus anteferri
sed nullum p(er) hoc eis quoad assecutionem canonicatuum et p(rae)bendarum aut beneficiorum aliorum p(rae)iudicium fieri Aut si p(rae)posito decano et capitulo p(rae)dictis uel quibusuis
alijs co(m)muniter uel diuisim ab eadem sit sede indultum quod ad receptionem uel p(ro)uisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi uel
exco(m)municari non possint p(er) l(itte)ras ap(osto)licas non facientes plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi mentionem et quibuslibet alijs priuilegijs
indulgentijs et l(itte)ris ap(osto)licis generalibus uel specialibus quorumcumq(ue) tenorum existant p(er) quae p(rae)sentibus non expressa uel totaliter non inserta effectus p(rae)sentium
impediri ualeat quomodolibet uel differri et de quibus quorumq(ue) totis tenoribus habenda sit in n(ost)ris l(itte)ris mentio specialis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc
paginam n(ost)rae absolutionis constitutionis collationis assignationis p(ro)uisionis decreti et mandati infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare
p(rae)sumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli ap(osto)lorum eius se nouerit incursurum Dat(um) Romae apud S(anctam) Mariam Maiorem Anno Incarnationis
Dominicae Millesimo Septingentesimo Quadragesimo Sexto Idibus Aprilis Pontificatus n(ost)ri Anno Sexto