1777_XII_15_e
CZ-DABB > KB > 1777_XII_15_e
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Concordat cum Originali
Thomas Antonietty Prothonotarius
Iuramentum
Ego Mathias Franciscus ex Comitibus Chorinsky miseratione Divina Episcopus Brunensis Electus ab hac hora in antea fidelis et obe-
diens ero Beato Petro Sanctaeque Apostolicae Romanae Ecclesiae ac Domino nostro Papae Pio VI suisque successoribus canonice intrantibus Non ero in consilio aut consensu vel
facto ut vitam perdant aut membrum seu capiantur mala captione aut in eos violenter manus quomodolibet ingerantur vel iniuriae ali-
quae inferantur quovis quaesito colore Consilium vero quod mihi credituri sunt per se aut Nuncios seu literas ad eorum damnum me sciente
nemini pandam Papatum Romanum et Regalia Sancti Petri adiutor eis ero ad retinendum et defendendum contra omnem hominem Legatum Sedis Apostolicae
in eundo et redeundo honorifice tractabo et in suis necessitatibus adiuvabo Iura honores privilegia et auctoritatem Romanae Ecclesiae Domini nostri Papae
et successorum suorum defendere augere et promovere curabo Nec ero in consilio facto vel tractatu in quibus contra ipsum Dominum nostrum vel
eandem Romanam Ecclesiam aliqua sinistra vel praeiudicialia personae iuris honoris status et potestatis eorum machinentur Et si talia a quibuscunque
procurari novero vel tractari impediam hoc posse statimque ac potero significabo eidem Domino nostro vel alteri per quem ad ipsius notitiam
poterit pervenire Regulas Sanctorum Patrum decreta ordinationes sententias dispositiones reservationes provisiones et mandata Apostolica totis viribus observabo
et faciam ab aliis observari Haereticos Schismaticos et Rebelles Domino nostro et successoribus praedictis pro posse persequar et impugnabo Vocatus ad
Synodum veniam nisi praepeditus fuero canonica praepeditione Apostolorum limina singulis quadrienniis personaliter per me ipsum visitabo et Domino
nostro et successoribus praefatis rationem reddam de toto meo pastorali officio deque rebus omnibus ad meae Ecclesiae statum ad cleri et populi disciplinam animarum
deniq(ue) quae meae fidei creditae sunt salutem quovis modo pertinentibus et vicissim mandata Apostolica humiliter recipiam et quam diligentissime exequar Quod si legitimo
impedimento detentus fuero praefata omnia adimplebo per certum Nuncium ad hoc speciale mandatum habentem de gremio Capituli mei aut alium in dignitate ecclesiastica consti-
tutum seu alias personatum habentem aut his mihi deficientibus per dioecesanum Sacerdotem clero deficiente omnino per aliquem alium Presbyterum saecularem vel regularem spectatae
probitatis et Religionis de supradictis omnibus plene instructum De huiusmodi autem impedimento docebo per legitimas probationes ad Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem Proponen-
tem in Congregatione Sacri Concilii Tridentini per supradictum Nuncium transmittendas Possessiones vero ad mensam meam pertinentes non vendam neque donabo neque impigno-
rabo neque de novo infeudabo vel aliquo modo alienabo etiam cum consensu Capituli meae Ecclesiae inconsulto Romano Pontifice et constitutionem super prohibitione
infedationis bonorum iurisdictionum de anno Domini Millesimo Sexcentesimo Vigesimo quinto editam servabo et si ad aliquam alienationem devenero poe-
nas in quadam super hoc edita constitutione contentas eo ipso incurrere volo Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia
L. S. Praes. Praes. de Not. Ap.ca
A. Depanis
J. Martielli
Mathias Episcopus