1870_VII_29
CZ-DABB > KB > 1870_VII_29
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
PIUS PP. IX
Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. Quae ad religionem fovendam, animarumque salutem procurandam
facere possunt, ea libenti animo concedere solemus. Iam vero cum nuper Nobis exponendum curaveris, te ad Passionis et Agoniae
Redemptoris, et D. N. I. C., unde nobis vita, salus, et resurrectio manavit, memoriam in omnium christifidelium animis exci
tandam, nec non cultum et venerationem B. M. V. I. ab ipso Catholicae Ecclesiae exordio ubique gentium semper exhibitam
promovendam et adjuvandam, Cruces, S. Numismata, et Coronas precatorias benedicere, et consuetis Indulgentiis ditare vehe
menter cupere, atque adeo a Nobis petieris, ut hanc tibi facultatem de Ap(ostol)ica benignitate concedere dignaremur; Nos piis
huius votis annuendum censuimus. Igitur de Omnipotentis Dei misericordia, ac BB. Petri et Pauli App. eius auct(oritat)e confisi, tibi,
ut deinceps ad Quinquennium proximum tantum extra Urbem de tui Ordinarii consensu (quem nisi obtinueris cum e munere
Vicarii Capitularis excesseris has Litteras nullas volumus) Cruces, et S. Numismata cum applicatione Plenariae Indulgentiae in
mortis articulo consequendae, nec non Coronas precatorias cum applicatione Indulgentiarum S. Birgittae nuncup(atarum) in forma Ecclesiae
consueta privatim benedicere possis et valeas, auct(oritat)e Ap(ostol)ica tenore praesentium concedimus et indulgemus. In contrarium facien(tibus)
non obstan(tibus) quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXIX Iulii MDCCCLXX Pontif(icatus) N(ost)ri An(no) XXV.
N. Card. Paracciani Clarelli