1636_VII_04
CZ-DABB > KM > 1636_VII_04
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
NOS GEORGIVS OTTISLAW DE COPENITZ PRÆPO
SITVS, ET CAPITVLVM COLLEGIATÆ ECCLESIÆ S(ANCTI) WENCESLAI NICOLSPVRGI.
Testamur et notum facimus omnibus et singulis, quod Ill(ustrissi)m(us) Dominus Ioannes à Denne, Arcis hæreditariæ Ni
colspurgi Emin(entissimi) et Excell(entissimi) Principis et Cardinalis à Dietrichstain, Episcopi Olomucensis, Purgraffius, apud
Capitulum nostrum deposuerit, centum et triginta tres florenos Rhen(e)nses, atq(ue) viginti cruciferos hoc ductu fine, et
excitatus Zelo, vt quot annis, pro bono animæ suæ, parentum, et antecessorum posteriorum, et successorum suorum, an
niuersarium haberetur in nostra Ecclesia Collegiata, hoc modo: pridie obitus sui peracti, vel proxima die non impe
dita, cantabuntur Vesperæ defunctorum cum matutino trium nocturnorum et laudibus; altera vero die proximè
subsequutura Sacrum cantatum, cum duobus Sacris lectis, adiunctis cæremonijs solitis, et semper seruandis.
Census proueniens ex Summa præfata est octo florenorum Rhenensium: tali ordine diuidendus. Capitulo:
tres floreni. Ecclesiæ nostræ: tres floreni. pro candelis et sono campanarum. Cantoribus nostris: vnus floren(us)
et triginta cruciferi. Campanatori: triginta cruciferi. Quod anniuersarium nos et successores nostri
diligenter obseruabimus: si vero id non fieret, aut quotiescunq(ue) omitteretur; toties præfatus census, in vsum
et bonum pauperum est applicandus atq(ue) conuertendus. In horum fidem has manu et Sigillo Præpositi, et singu
lorum Canonicorum munitas, ipsi Domino Ioanni à Denne, et suis Hæredibus consignauimus. Actum
Nicolspurgi. die quarta mensis Julij Anno Millesimo Sexcentesimo Trigesimo Sexto.