10
CZ-DABB > ZNM > 10
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In Nomine Domini Amen Anno a Nativitate eiusdem Millesimo Quingentesimoseptimo Indicione decima die vero
Jovis octava mensis Aprilis Pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Julii divina providencia pape secundi Anno quarto In mei
Notarii publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presencia personaliter constitutus Honorabilis vir dominus Paulus
Borus de Hyspitz presbiter presensque dicens exposuit asseruit et dixit, Qualiter sibi per providos et circumspectos viros et dominos
Burgimagistrum et Consules opidi Znoyme de Altari Sanctorum Quattuor coronatorum atque Christofori et Floriani in Hospitali
Sancte Elizabeth extra muros ibidem situato Olomucensis diocesis ad eorundem Burgimagistri et Consulum disposicionem seu Collacionem
spectanti post obitum quondam domini Gregorii ex Zlabingis eiusdem Altaris domini Vltimi vltimi et Immediati Rectoris, canonice
provisum existeret Idcirco dictus dominus Paulus omnibus melioribus modo via forma et Jure quibus ad melius et efficacius
fieri potuit, in manibus mei Notarii publici infrascripti vice eorum et singulorum quorum interest seu interesse quolibet
in futurum solenniter stipulantis et recipientis in vim prestiti Juramenti sponte velle unacum et in eodem apud dictum suum
Altare personaliter residere Jureque iuxta consuetudinem hactenus observatam ad continenciam providorum et statutorum pertinens eidem
eiusdem Altaris, debitum obsequium impendere famulatum, Aliaque omnia et singula facere exequi et adimplere que cuiuslibet dicto
Altari de Jure et laudabili consuetudine facere exequi et adimplere tenentur, Neque contra suam promissionem ullo unquam
tempore quovis quesito colore seu Ingenio convenire directe vel Indirecte dolo et fraude penitus semotis Super quibus
omnibus et singulis ego Notarius publicus infrascriptus fui requisitus quatenus exinde unum aut plura et tot quot fuerint
necessaria et opportuna conficere Justum aut Justa Acta sunt hec in domo plebani Sancti Nycolay Archangeli
in Znoyma Olomucensis diocesis, Anno Indicione die mense pontificatu quibus supra presentibus ibidem Honorabilibus
viris dominis Mathia Dietll de frewntall et Balthasare Trautman de Eystethouitz presbiteris Olomucensis et Pataviensis
diocesis testibus fidedignis ad premissa specialiter vocatis atque rogatis
Et ego Adam de Egedicz clericus Olomucensis diocesis publicus apostolica et Imperiali auctoritate Notarius
Quia predicte stipulacioni recepcioni promissioni ac voluntati Omnibusque aliis et singulis dum sic
ut premittitur fierent et agerentur unacum prenominatis testibus presens interfui Eaque sic fieri vidi
et audivi Ideo hoc presens publicum Instrumentum manu mea propria scriptum exinde confeci publicavi
et in hanc publicam formam redegi Signoque et nomine meis solitis et consuetis consignavi et
Subscripsi In fidem eorum et singulorum premissorum atque testimonium rogatus et requisitus :-
Nusquam invenies tutiorem