Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

1284_XII_01

CZ-KAVB > VYBRO > 1284_XII_01

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
1284_XII_01, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Copia simplex instrumenti dati anno 1284 Calendis Decembris, vi cujus
Emilo de Prtzen monasterio altovadensi facultatem concedit, ut omnia
quae sive in vino, sive in annona vel et in piscibus per civitatem Prtzen
transducuntur, absque ullo telonio /: Mauth :/ transducere possit.
Legum statuta volunt, ut omne, quod agatur in solidum per mortales,
testibus idoneis atque fide dignis, literarumque apicibus debeat lucidius
perennari. Nos igitur Emilo de Prtzen, purchravius in Podebrad
scire volumus universos presentes literas inspecturos, quod ex dilectione,
qua amplectimur fratres religiosos conventus in altovado, porro divinae
remunerationis praecipua ratione, ipsis in omnibus transducendis suis,
quibus ad eorum claustrum potiri videantur, per civitatem nostram
Prtzen largam facimus gratiam ex pura voluntate, sive in vino,
sive in annona, vel et in piscibus, aut aliis ductilibus quibuscun
que, ut eadem transducant per dictam nostram civitatem Prtzen
et citra per nostros districtus absque teloneo sive muta libere,
absque exactione pecuniae aliqualis a nobis vel a nostris
successivis heredibus in perpetuum sub tranquillo. Ut autem
huic ratihabitioni nullum dubietatis scrupulum (sic) valeat
suboriri in posterum: sive tempore successivo: presentes ipsis
conscribi fecimus in evidens testimonium et cautelam sigilli
nostri charactere consignatas, testibus subnotatis, qui aderant.
Ambo nostri patrui videlicet D. Heinricus de Rosenberch, D.
Wocho de Witigenowe, noster consanguineus D. Wocho de Loben
stayn, D. Albertus de Strobnitz, D. Bertholdus honorabilis
decanus de eodem Strobnitz, D. Henricus noster plebanus in
Prtzen, D. Petrus noster miles in Petersdorf, Paulus noster
procurator et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini
millesimo ducentessimo octogesimo quarto calendis Decembris.

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.