1819_IX_03.1
CZ-KAVB > VYBRO > 1819_IX_03.1
mediumMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Lectori Salutem
Laudabile imprimis Majorum nostrorum est institutum, ut qui honestis studiis atque artibus
se dediderunt in iisque eminentem fecerunt progressum, academicis honoribus condecorentur.
Cum itaque doctissimus ac reverendus Vir Wenceslaus Ferdinandus Anthorner Bohemus Budvicensis Cis=
terciensis Ordinis Monasterii Altovadensis Professus ac Presbiter, in Cæs(areo) Reg(io) Instituto philosophico Bohemo=
Budvicensi, professor Mathesis puræ, disciplinis philosophicis omnem navasset operam, et in tentaminibus, ut ajunt,
rigorosis ex universa philosophia præcipua eruditionis dedisset specimina, omniaque, quæ pro suprema doctoratus
laurea ex præscripto legum requiruntur, præclare præstitisset, Nos æquissimis ejus precibus deferre volentes Vi=
rum hunc doctissimum 2. Septemb(ris) 1819 Artium liberalium et philosophiæ doctorem renunciavimus, tribuentes ei
immunitates, jura et privilegia omnia, quæcunque huic dignitati in hac Alma Universitate Augustorum munifi=
centia sunt concessa.
In quorum omnium fidem ei diploma hoc publicum majori Universitatis sigillo munitum, nec non manu nostra
subscriptum dandum curavimus. Pragæ die 3. Septembri 1819.