Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

132

CZ-MZA > E03 > 132

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
132, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
CLEMENS PP(A)A XII.
Dilecte fili Sal(ute)m et Ap(osto)licam ben(edictionem). Religionis zelus, vitæ ac morum honestas, aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud Nos fide digno commendaris tes=
timonio Nos inducunt, ut te specialibus favoribus et gratijs prosequamur. Cum itaque sicut Nobis nuper exponi fecisti, Tu, qui (ut asseris) in Sacro Diaconatus Ordine constitutus
exis, fervore devotionis accensus ad reliquum Sacrum P(res)b(yte)ratus Ordinem quantocius promoveri summoperè desideres. Nos te præmissorum meritorum tuorum intuitu specia=
libus favoribus et gratijs prosequi volentes, et à quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, alijsque Eccl(esiast)icis sententijs, censuris et pœnis à Jure vel ab homine quavis
occasione vel causa latis, si quibus quomodol(ibe)t innodatus exis ad eff(ect)um p(ræse)ntium dumtaxat consequend(um) harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, supp(licatio)nibus tuo no=
mine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, tecum, ut si et quando tredecim menses t(antu)m tibi de ætate ad id à Sacro Concilio Trid(enti)no requisita defecerint, def(ect)u hui(usm)o(d)i non
obstan(te), si nullum aliud canonicum tibi obstet impedimentum, et dummodo Tu ad id reperiaris idoneus, servatisque aliàs servandis ad dictum Sacrum P(res)b(yte)ratus Ordinem de su=
periorum tuorum licentia promoveri, et promotus in illo, etiam in Altaris ministerio ministrare liberè et licitè valeas, auct(oritat)e Ap(osto)lica tenore p(ræse)ntium dispensamus. Non obstan(tibus)
Constitutionibus et Ordinationibus Ap(osto)licis, cæterisque contrarijs quibuscumque. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die VIII Februarij MDCCXXXVII.
Pont(ificat)us N(ost)ri Anno Septimo.

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.