98
CZ-MZA > E03 > 98
mediumMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Petrus DEI et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Luthomusly ad
omnium & Singulorum ad quos præsentes pervenerint volumus notitiam pervenire Quod licet universj
qui Divinis mancipantur officijs et obsequijs Divinj cultus deputatj digno sint et congruo prosequendj favore, hj tamen
quadam prærogativa Singulari Sunt non immerito præferendj per quos in mentibus Fidelium Sincera excrescit devotio ac
via veritatis et virtutum gressu Salutifero plurimum frequentatur. Sane attendentes quod in Regno Bohemia hæc Sancta Canonicorum
Regularium nigrorum Ordinis Beatj Augustinj exiguo quo ibidem nutrita exstitit tempore Sic fructuose profecit Religio, quod non
Solum ex ingenio eig Professionis monasterium Suorum honorabilibus Structuris et aliarum rerum potiuntur, Sed etiam pauperibg
copiosas Eleemosynas erogant, debilibus et infirmis alimenta ministrant, hospitalitatem Servant, varia pietatis opera exercent, Simplices
erudiunt, ac loca in quibus Monasteria eorum consistunt exemplis et doctrina radiantes illustrant, Volentes idcirco tam Fidelibg
nostrj Luthomusly districtus consulere, quam Religiosis dicti Ordinis providere nec non Divinum cultum augmentare, de voluntate
et expresso consensu Capituli nostri ante portas Civitatis nostræ Lanczcronensis Luthomusly Diœcesis in honorem et laudem Omni=
potentis DEI et Sanctæ Mariæ Matris eig ac Beatorum Nicolaj Confessoris et Catharinæ Virginis ac Martyris ac divinj cultus
augmentum, Monasteriu(m) prædictorum Canonicorum Regularium Ordinis Beatj Augustinj de peccunijs proprijs nobis a Deo
Collatis construximg, ædificavimus, fecimus et fundavimg, ipsumq(ue) Monasterium competentibus redditibg dotavimg et Sibj provi=
dimus. De eisdem, quod quidem Monasterium in beneficium et Præposituram Ordinis Canonicorum Religiosorum Nigrorum
Sanctj Augustinj ordinaria auctoritate erigimus, facimg, ordinamg et creamg, Ita quod duodecim Canonicj Seu Fratres aut
plures duntaxat et reddituum Sufficientia præstabit ibidem institutj et receptj per Præpositum per ipsos canonice electum
regant(ur) et etiam gubernentur juxta regularia instituta, Statuentes etiam quod Præpositus et Canonicj prædictj Sex Pau=
peres infirmos ad Monasterium recipere teneantur, quibus necessaria vitæ dum vixerint ministrabunt, quibg mortuis alij in
locum decedentium Subrogentur, Et Nos, Nicolaus Prior Radimirus Custos, Joannes Cantor, Tibaltus Scholasticg, to=
tumq(ue) Capitulum Luthomusly. Attendentes intentionem et propositum dictj Reverendj in Christo Patris et Dominj Dominj
Petri Episcopj nostrj ex pietatis et misericordiæ visceribg emanare præhabitis tractatibg diligentibg et deliberatione ma=
tura non Solum, Semel bis vel ter, ymmo pluries ad hoc capitulariter in loco celebrationis Capituli more Solito congregatj
non per errorem Sed de certa Scientia dictæ erectionj consensimus et eam ratificamus ac de vera nostra Scientia approbamg.
In cuig rej testimonium Sigillum nostrum una cum Sigillo Reverendissimj in Christo Patris et Dominj Dominj nostrj Petrj Episcopj
Luthomusly prædictj præsentibg Sunt appensa, Datum et actum in Luthomusl Anno Dominj Millesimo trecentesimo Septua=
gesimo primo. Octava die mensis Augustj.
Col(lata) la(ta) tum