38
CZ-MZA > E04 > 38
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
URBANUS ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei Dilectis filijs .. Priori prouinciali et fratribus ordinis heremitar(um) sancti
Augustini prouincie Bauarie et Boemie secundum morem dicti ordinis Sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Inter ceteras s(anc)tas ordines in domo domini militantes illud
ex benedictione celesti ordini u(est)ro et uobis ad laudes speciales ascribitur ac uer(e) efficax experientia mag(ist)ra testatur q(uo)d ubiq(ue) locor(um) in quibus degitis fideles
populos ad salutis gratiam inuitatis proficientes uobis per uite meritum et alijs nichilominus per exemplum. Exhibita siquidem nobis pro parte u(est)ra
petitio continebat q(uo)d dilectus filius Nobilis uir Johannes Marchio Morauie ad laudem dei et eius cultus augmentum vnum locum in Ciuitate Olomucen(si)
ad u(est)r(u)m et fratrum ordinis u(est)ri usum de bonis suis sibi a deo collatis fundare et construere proponit. Nos igitur sperantes in illo cui per decantationes
laudum deuotium inpenditis holocaustum q(uo)d quanto latius loca ip(s)a diffundimus tanto abundantins spiritualis odoris aromata de u(est)ris bonis operibus sentie
mus huiusmodiq(ue) pium dicti Marchionis propositum plurimum in domino commendantes u(est)ris ac ipsius Marchionis in hac parte supplicationibus inclinati
eidem Marchioni fundandi et construendi vnum locum in Ciuitate predicta in loco tamen ad hoc congruo et honesto ad opus et usum u(est)r(u)m ac fratru(m)
dicti ordinis cum eccl(esi)a seu oratorio campanili campana Cimiterio et alijs necessarijs officinis uobisq(ue) huiusmodi locum recipiendi dummodo dilecti filij
Prioris generalis dicti ordinis u(est)ri ad id accedat assensus iure parrochialis eccl(esi)e et alterius cuiuscumq(ue) in omnibus semper saluo. Constitutione
felicis recordationis Bonifacij p(a)p(e) viij predecessoris n(ost)ri prohibente ne religiosi ordinis mendicantium loca de nouo recipiant absq(ue) licentia sedis ap(osto)lice
speciali faciente plenam et expressam de prohibitione huiusmodi mentionem nequaqua(m) obstante deuotioni u(est)re auc(tori)tate ap(osto)lica plenam et
liberam licentiam elargimur uobis nichilominus concedentes ut fratres qui in huiusmodi loco de nouo edificando pro tempore morabuntur omnibus
et singulis priuilegijs et immunitatibus gaudeant quibus gaudent alij fratres ordinis supradicti. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc
paginam n(ost)re concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei
et beator(um) Petri et Pauli ap(osto)lor(um) eius se nouerit incursurum. Dat(um) Auinion(e) v Id(us) Nouembr(is) Pontificatus n(ost)ri Anno Tercio: