Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

390

CZ-MZA > E06 > 390

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
390, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
IN NOMINE DOMINI AMEN
Consueuerunt boni et industrij patres familias, humanarumq(ue) rerum prudentes ac circumspecti æstimatores, liberis suis aliisq(ue) de sese bene meritis, ex fortunis suis quas larga diuinæ benignitatis manu acquisiuerunt, ita prospicere, ut omnibus
adhibitis cautelis et de necessarijs ad vitam producendam ipsis prouideatur, suiq(ue) memoriam ob hæc beneficia grata et memori cum recordatione conseruent. Ii q(ui) quidem omni commendatione digni censentur, quod ea quæ naturæ et leges iure ab
ipsis exigunt, sua tamen prouisione ad maiorem redigere certitudinem, liberorumq(ue) saluti et aliorum utilitati consulere voluerunt; ipsa magistra rerum experientia et euentibus varijs edocti, nullam esse in rebus humanis, uel ex legib(us) condendis
superfluam aut superuacaneam cautionem. Quam prudentiam se certo constituendis facultatibus cum accuratius secum expendisset Reuerendus Nobilis et Eximius vir Ioachimus Rudolphi Vtriusq(ue) Iuris Doctor Sacri Lateranensis Palatij Comes,
Protonotarius Apostolicus, Præpositus et Commissarius Nissensis Collegiatarum Ecclesiarum Oppolij, Rathorij, Glogouiæ superioris ad S(anctum) Ægidium Vratislauiæ Canonicus, ipse de ijs quæ partim studio ac laboribus, tam in Italia, q(uam) in superiori Germania acqui
siuit, partim liberalitate Principum erga se, et etiam ex beneficiorum Ecclesiasticorum prouentibus frugaliter viuendo collegit, per Testamentu(m) factionem disposuit, et præter alia in duabus diuersis fundationibus contenta, Honorabili Capitulo Ecclesiæ Collegiatæ
ad S(anctum) Ioannem et S(anctum) Nicolaum in antiqua Ciuitate Nissæ in eodem Testamento Mille quadringentos Taleros legauit, non quidem ut in diuisionem ullam inter Capitulares ueniret, uerum ut de mille quadringentis Taleris, Septingenti Taleri pro augenda
Vicariorum tabula et meliori etiam quinti Vicarij sustentatione, quadrinqen ti ad quotidianas Capituli eiusdem cuius Præpositus fuit, refectiones augendas; Centum item pro tabulato Ecclesiæ uel fundamento turris extruendo; totidem pro Rectore Scholæ ut Salarium
sex Taleris annuis augeatur; tandem et ultimo Centum præterea Taleros, ad Eleemosynas certis temporibus in pauperes distribuendas, et quidem ex fructibus ubiq(ue) conferrentur, sicuti Testamenti Tabulæ id latius in se continent. Cumq(ue) id exposuissent
nobis Reuerendi, Nobiles et ornati viri D(ominus) Matthæus Appelbaum collegiatarum Eccl(esi)ar(um) in Nissa et Lignicensis Canonicus, Iacobus Schorelius Philosophiæ et Medicinæ Doctor, et Ioannes Neudorff Senator Nissensis, in uim et loco executorum Præpositi defuncti
nomine suo et aliorum Executorum absentium humiliter rogarunt, ut hanc Testatoris ultimam uoluntatem approbare et proposito laudabili clementer assensum præbere dignaremur. Nos igitur Andreas Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Vratislauiensis, Supremus Superioris et
Inferioris Silesiæ Capitaneus diligentissime expendentes, omnia honorem Omnipotentis Dei, cultus diuini augmentum, utilitatem Ecclesiæ, et inopum recreationem ex Eleemosynis concernere, et Testatoris uoluntati, et Executorum petitioni summa cum
animi propensione annuendum esse duximus, quemadmodum Episcopali et Lociordinaria autoritate ac potestate eam ad pias causas Mille quadringentorum Talerorum donationem concedimus et approbamus, et uigore harum literarum concedimus et approba
mus, decernimusq(ue) secundum Censum Ecclesiasticum esse, et in posterum fieri debere Ecclesiastici census libertate, ea tamen conditione ac lege, ut in omnibus qui defuncti ex Testamento defuncti Præpositi subsequentur hij articuli ea dispositio diligenter et fideliter
obseruetur. Primum omnium quadringentis Taleris Capitulum Nissense apud certos et fidedignos homines iustis cautionibus et instrumentis desuper confectis censum perpetuum reemtitium emet, et eundem censum Capitulum ad quotidianas refectiones
augendas uel alias conuertet. Ob hanc autem beneficentiam Capitulares inter se conuenire debebunt diem Cantabitur Requiem in parochiali Ecclesiæ ad S(anctum) Iacobum sacello S(ancti) Michaelis proximo prius præcedente die Anniuersario Testatoris in Collegiata SS(anctorum) Ioannis
et Nicolai Ecclesia, nisi in festum aliquod incidat Duplex aut triplex, quo euentu in sequentem diem Anniuersarium differendum erit: eademq(ue) die conferentibus singulis octodecim grossi Silesiaci duodecim obulorum et præterea per Chori Socratum ex dato
memoriæ causa, et Ecclesiæ parochiali S(ancti) Iacobi pro duplici omnium campanarum impulsu dum Ceremoniæ consuetæ peraguntur, in sacello S(ancti) Michaelis quindecim grossi dabuntur: reliquum quicquid supererit ad augendas refectiones quotidianas ut dictum
est conuertetur. Septingentorum deinde Talerorum censu adprouisi quatuor quintum Vicarium pro sua conscientia et prudentia constituet Capitulum, si ita expedire Ecclesiæ uidebitur, residuum inter Vicarios omnes et singulos compendiariis sustent
tationis causa distribuetur, ea cautione adhibita, ut singulis diebus Veneris uel feria quarta ijdem Vicarij ex ordine in Altari sacrosancti Corporis Christi sacrum celebrent, ad Deum Deum pro Rudolphi Præpositi piæ recordationis et parentibus ipsius
preces deuote fundant, et anniuersario gemino tam in Collegiata quam Parochiali Eccl(esi)a sedulo et citra omnem rationalem excusationem intersint: in hoc uero tam Calice et Pacificati argenteo cum Capsula et reliquis necessarijs quæ Eccl(esi)æ Collegiatæ
legati nomine Testamenti tabulis inscriptis Rudolphus, ad luctum utantur. Tibi quidem ex peculiari Testatoris dispositione optionem dabit Capitulum Sebastiano Rudolphi defuncti Præpositi germano fratri, an apud Eccl(esi)am Collegiatam residere Vica
rium agere et fructus illius pro quinto Vicario particeps fieri uelit, præcæteris enim et hic et in ministerio sacelli S(ancti) Michaelis omnino præferendus erit. Si Vicarij onus uel alijs de causis uel ob ualetudinem iniri noluerit, detur habet ex Censu Septingen
torum Talerorum liberam mensam aut uictum ad vitæ tempora eidem Sebastiano Rudolpho dare tenebitur. Eo defuncto Capitulum idoneum aliquem et de Eccl(esi)a Collegiata bene meritum Sacerdotem nobis aut Episcopis Successoribus præntabit qui ser
uo Iesus DEO et Ecclesiæ inseruiat. Hosq(ue) Septingentos Taleros hisce literis n(ost)ris tabulæ et communitati Vicariorum perpetuis temporibus unimus, adiungimus et incorporamus, ne unq(uam) in alios usus a Capitulo conuertantur. Ad tabulatum nouum in Col
legiata Ecclesia conficiendum, siue tegmen nouum extruendum et cum picturis et Testatoris insignibus exornandum, taleros Centum insumere poterit Capitulum: liberumq(ue) erit eam adhibere optionem, an non malit eiusmodi pecuniæ summam in fundamento
turris sacrendo collocare; quicquid enim ex his magis necessarium, uel utilius esse consueuit, liberam habebit faciendi et constituendi potestatem. Centum item Taleris Capitulum censum perpetuum comparabit legitima ratione literis confectis, cuiusq(ue) Ludi
moderatori Scholæ apud Collegiatam Ecclesiam in posterum singulis annis persoluetur, nimirum cum Auctoritati et studio muneri suo satisfaciat, et sine libere exiguis redditione, Salarium auctius habeat. Hæc hanc accessionem memoriæ causa post cœnam uero
excitanda deuotionis gratia singulis quartis ferijs idem Ludimoderator Hymnum Patris Sapientia, diebus Veneris autem Orationem Deus Deus noster qui pro redemptione mundi &c(etera) deuote in Eccl(esi)a decantabit. Qui supersunt adhuc de tota summa
centum Taleri, similiter ad censum reemtitium conuertentur: et fructus a Prouisore Capituli quicunq(ue) is uel nunc uel subsequentibus temporibus fuerit, diebus Dominicis festis Paschæ hoc est Apostolorum inter pauperes qui summo Sacro ad finem usq(ue) inter
erunt distribuietur, potiorq(ue) habebitur eorum ratio, qui ex Hospitali S(ancti) Nicolai et ad Rosas Ierosolimam petunt. Vtq(ue) ista hæc pie et laudabiliter a Testatore ordinata, certiori perpetuo sint fundamento, et autoritate uincirentur, ex re esse censemus ut sæpe memoratu(m)
Capitulum Collegiatæ Eccl(esi)æ Nissensis de his Census bonis certis uel Ciuium Nissensium uel Capituli pignorati subditum nos uel Episcopos Successores scitu consensu et uoluntate inscripti et descriptionis exempla in Cancellariam Episcopalem ubi Episcopo ordinario
suum erit residere, deponi curabit, ut hac quasi uigilantia eo minus periculosa aut in conuenientibus aliqua mutatio suboriri et Testatoris optimam uoluntatem infringere possit. Et horumq(ue) literarum rationis Authenticæ in Capitulo asseruabuntur, ut in euentum
ad manum sint, et ad normam earundem legitime cuncta administrentur. Quæ omnia et singula ex Testamenti tabulis fideliter descripta et superius expressa, rata et grata habentes Iurisdictione autoritate et huius n(ost)ri Diplomatis uigore, confirmamus, ratificamus,
et approbamus, et eorum conscientias quorum fidei hæc credita sunt ut diligenter et fideliter fiant in grauantur, in D(omi)no oneramus. In cuius rei euidentius testimonium, literas has manu n(ost)ra subscripsimus, et maiori Sigillo n(ost)ro iussimus appendi. Actum et Datum
Nissæ Anno Domini Millesimo Quingentesimo Nonagesimo, decima sexta Mensis Maij. Præsentibus Reuerendis Nobilibus, Strenuis et Clarissimis Viris ac D(omi)nis, Sebastiano Hartmanno S(anctæ) Theolog(iæ) Doct(ore) Cathedralis et The Vratislauiensis Canonico, Præposito et Commissario
Nissensi, et Seminarij n(ost)ri Rectore, Bartholomæo Ierino Philosophiæ Doctore, Eccl(esi)æ S(ancti) Ioannis Vratislauiæ Canonico et ad S(anctam) Crucem Custode, fratribus n(ost)ris in Christo, Christophoro a Maltitz in Giesmansdorff, Iudice n(ost)ro Curiæ et aduocato Vratislauiensi,
Capitaneo Prouinciali, Nicolao Zirowsky de Zirow, Ioanne Tschammer de Arnsdorff in Groditz, Curiæ nostræ Mareschalco, Vdalrico Kroen a Kronberg, Sac(ræ) Cæs(areæ) Ma(ies)t(a)tis Consiliario et Cancellario n(ost)ro, Henrico Freundt in Heinsdorff, Markersdorff, Giersdorff et Ilauia
et Wenceslao Cromero Secretario a latinis, Consiliarijs nostris, fidelibus dilectis testibus ad hæc fidedignis.
Andreas Ep(iscopu)s
Vratislauien(sis)

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.