452
CZ-MZA > E06 > 452
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos RECTOR
et
UNIVERSITAS FRANCISCEA OLOMUCENSIS
Lecturis Salutem
Laudabile imprimis Majorum nostrorum institutum est, ut, qui honestis artibus diu se dediderunt, eruditionis et scientiae suae testimonium legitimo ac-
quirant modo. Cum itaque admodum reverendus doctissimusque Dominus Beda Dudik, Moravus Cojetinensis, et antiquissimi Monasterii Rayhradensis Ordinis
Ordinis sancti Benedicti Clericus professus, in rigorosis universae Philosophiae tentaminibus, quae secundum augustam studiorum normam maxima sui commendatione su-
biit, dignum se suprema Philosophiae laurea probaverit, ei hanc justissime petenti libenter annuimus. Praestitis ergo, quae praestanda fuerant, ipso coram Nobis absente
Decano a perillustri Domino Josepho Wittgens Philosophiae Doctore et Facultatis philosophicae Seniore, auctoritate caesarea juxta morem et institutum academicum A.A.
L.L. et Philosophiae Doctor legitime et solemniter est creatus, pronuntiatus et declaratus, quem igitur et Nos talem agnoscimus, pronuntiamus et declaramus, tribu-
entes illi privilegia omnia et praerogativas, quibus legitime promotus Philosophiae Doctor legibus vel consuetudine gaudere potest. In quorum omnium fidem hoc Diploma
propria manu subscripsimus, ac majori Universitatis sigillo munitum expediri fecimus.
Olomucii in Moravia die 24ta Junii anno millesimo octingentesimo quadragesimo.
Dr. Joann(es) B(aptista) Turey
c. r. p. o. mathes. et geometriae Prof.
Facultatis philosoph. olomuc. sodalis
et p. t. Seniore, ejusdem Facultatis
Decanus emeritus et stud. philosoph.
prov. Director.
Franciscus Christianus Wieter
Abbatiae Brunensis ad s. Thomam ordinis s. August. Presbyter,
SS. Theol. Doctor, studii biblici N. T. c. r. p. o. Professor, Candida-
torum ad beneficia curata promovendorum e Paraphrasi bibl.
Examinator, Consistorii archiep. Olomucens. Consiliarius tit.,
Facultatis theol. Olom. Sodalis, nec non ejusd. Facultat. Decanus
emeritus,
p. t. Rector.
Dr. Jos(ephus) Wittgens
c. r. p. o. Philosophiae Professor
Facultatis philosophicae Senior et sodalis
absente Decano et Promotore,
Joannes Grabner
C. R. scientiarum Universitatis
Notarius