1260_XII_09
CZ-MZA > E07 > 1260_XII_09
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Alexander ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Dil(ec)tis filijs .. Abbati Cistercij ei(us)q(ue) Coabbatib(us) (et) Conuentib(us) vniuersis Cistercien(sis)
ordinis, Sal(u)t(em) (et) ap(osto)licam ben(edictionem). Cum felicis recordationis Jnnocentius . p(a)p(a) . p(re)decessor n(oste)r olim duxerit statuendum ut exempti qua
cumq(ue) gaudeant libertate nichilominus tamen ratione delicti seu contractus aut rei de qua contra ip(s)os agitur rite possint coram locor(um)
ordinarijs conueniri, (et) illi quo ad hoc suam in ip(s)os iurisdictionem prout ius exigit exercere, uos dubitantes ne per constitutionem hui(us)modi
libertatib(us) (et) immunitatib(us) uobis (et) ordini u(est)ro per priuilegia (et) indulgentias a p(re)dicta sede concessis p(re)iudicari ualeat, nobis humiliter suppli
castis ut prouidere super hoc indempnitati u(est)re paterna sollicitudine curaremus. Quia uero eidem ordini sacra religio sic uos
apud nos dignos fauore constituit, ut uobis uotiuum existat, nos ab omnib(us) per que uobis possent prouenire dispendia immu
nes libenti animo preseruare uobis auc(tori)tate p(re)sentium indulgemus, ut occasione constitutionis hui(us)modi nullum eisdem liber
tatib(us) (et) immunitatib(us) in posterum p(re)iudicium generetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam n(ost)re concessio
nis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis aut(em) hoc attemptare p(re)sumpserit, indignationem omnipotentis dei (et) beator(um)
petri (et) pauli ap(osto)lor(um) ei(us) se nouerit incursurum. Dat(um) Lateran(i) v Jd(us) Decembr(is),
Pontificatus n(ost)ri Anno Sexto.