1377_VI_28
CZ-MZA > E08 > 1377_VI_28
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Dei et apostolice sedis gra(cia) olomucen(sis) Ep(iscopu)s Johannes Honorabili et prudenti viro domino Petro de gzelinco canonico eccl(es)ie collegiate sancti mauricii in chremsir et Rectori eccl(es)ie p(ar)rochialis
in Vgezd p(ro)pe Ostaw olomucen(sis) dioces(is) amico n(ost)ro dilecto Salutem in eo qui est om(n)ium vera salus Ad innotescendum q(ui)a sicut assercione v(est)ra deliberata cognovimus Apparet vobis q(uo)d re
stitucio decimarum maiorum p(er)tinencium ad Ecclesiam p(ar)rochialem in Vgezd p(ro)pe Ostaw que prebende v(est)re chremsiren(si) p(re)decessorum n(ost)rorum auct(oritat)e sic incorp(or)ate noscuntur q(uo)d apud ante
dictam p(ar)rochialem ecclesiam et eius p(er)petuum vicarium minores dumtaxat decime remanserunt ex certis racionabilibus causis animum v(est)r(u)m ad hoc moventibus melius stetit in manibus
et disposicione p(re)fati vicarii q(uam) loca p(re)dicta de se h(ab)et disponat et ordinet prout utilitati sue expedire videbitur et comodius valeat quolibet eidem p(ar)rochiali eccl(es)ie incumbencia onera suppor
tare Et ideo vna cum discreto viro d(omi)no Nicolao eccl(es)ie p(ar)rochialis in Vgezd p(er)petuo vicario de consensu et bona voluntate p(re)positi Decani et Capituli collegii chremsiren(sis) animo con
cepistis q(uo)d antedictus d(omi)n(u)s Nicolaus p(er)petuus vicarius eccl(es)ie p(ar)rochialis p(re)dicte et sui successores vicarii om(ne)s decimas maiores et minores necnon om(ne)s fructus obuenciones et utilitates eccl(es)ie
p(ar)rochialis p(re)dicte amodo inantea cum omni integritate absq(ue) difficultatis obice et nullo viro impedimento obstante p(er)cipere debeant et h(abe)re Ita expresse q(uo)d antedictus d(omi)n(u)s Nicolaus p(er)pe
tuus vicarius et om(ne)s successores sui qui pro temp(or)e fuerint vobis tamq(uam) p(ri)ncipali Rectori eiusdem p(ar)rochialis eccl(es)ie et omnibus successoribus v(est)ris respectu canonicatus et prebende
chremsiren(sis) quos possidere noscuntur vigintiquatuor marcas grossorum pragen(sium) Sexagintaquatuor grossis pro marca qualibet computandis singulis annis in terminis infra
scriptis videlicet duodecim marcas in festo Natiuitatis xp(ist)i et duodecim in festo sancti Johannis bap(tis)te impedimento remoto absq(ue) diminucione cum integritate debita in omnem eventum
p(re)sentium cum in hac ordinacione magnam gr(aci)am et p(re)rogatiuam grandem factam sibi fore constiterit dare numerare et soluere p(er)petuo amodo temp(or)ibus teneant(ur) Et ob hoc vos
d(omi)ne Petre eccl(es)ie chremsiren(sis) canonice Rector eccl(es)ie p(ar)rochialis in Vgezd ab vna Et antedictus d(omi)n(u)s Nicolaus p(er)petuus vicarius eccl(es)ie p(ar)rochialis p(re)dicte p(er)sonaliter constitutus in n(ost)ra p(re)sencia
p(ar)te ab alia Nobis cum instancia et pluries replicatis v(ic)ibus humiliter supplicastis Quatinus conuencionem disposicionem et ordinacionem p(re)dictas auct(oritat)e n(ost)ra ordinaria approbare ratificare auto
rizare et confirmare in d(omi)no dignaremur Nos igitur attendentes conuencionem disposicionem et ordinacionem p(re)dictas tam p(re)bende chremsiren(sis) quam eciam p(re)dicte p(ar)rochiali
eccl(es)ie in Vgezd congruere Et inde notabilem vtilitatem vtriq(ue) beneficio p(ro)uenire Sicut de hoc inquisicione facta et deliberacione habita n(ost)ri sumus sufficientius informati Ideoq(ue)
animo deliberato sano sapientumq(ue) virorum curie et plurium fidedignorum accedente consilio Honorabiliumq(ue) virorum d(omi)norum p(re)positi decani et capituli chremsiren(sis) eccl(es)ie p(re)dicte vnanimiter
accedente consensu conuencionem disposicionem et ordinacionem p(re)dictas Necnon omnia ab eis dependencia vel eisdem quouis mo(do) connexa in omnibus sentenciis p(un)ctis clausulis et teno
ribus de verbo ad verbum prout sunt exp(re)ssata superius Approbamus ratificamus auctorizamus et p(re)sente ordinaria in hiis sc(ri)ptis ac virtute p(re)sencium confirmamus Et nos Albertus
p(re)positus Johannes decanus Totumq(ue) capitulum antedicte chremsiren(sis) eccl(es)ie attendentes conuencionem disposicionem et confirmacionem p(re)dictas iusta et vtili racione p(ro)cedere et tam
p(re)bende quam canonicatus p(re)dictorum quam eciam p(ar)rochialis sup(ra)dicte eccl(es)ie condicioni ex hoc fieri meliorem Animo deliberato sano p(re)cedente consilio Nobis ob hoc pluries in
capitulum conuocatis vnanimiter voto pari consensu et deliberacione firma conuencionem disposicionem ordinacionem et confirmacionem p(re)dictas laudamus approbamus et in ip(s)as de verbo ad verbum
prout expressantur superius voluntarie consencimus p(re)sencium hiis que venerabilis in xp(ist)o p(ate)r p(re)dictus d(omi)n(u)s n(oste)r olomucen(sis) ep(iscopu)s et n(ost)ro capitulari sigillis munite sunt testimonio l(itte)rarum
Datum chremsir Anno domini mill(es)imo Trecentesimo Septuagesimo septimo in vigilia sanctorum Petri et Pauli Apostolorum : -