Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

1498_IX_16

CZ-MZA > E08 > 1498_IX_16

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
1498_IX_16, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine Sancte et indiuidue Trinitatis feliciter amen Ne gesta principum obliuionis caligine a memoria hominum euanescant Expedit igitur et necesse arbitratur vt literarum patrocinio et viuaci lingue testimonio perhennentur euiterne memoranda Nos igitur Albertus Georgius et Karolus fratres impartiti diuina
Sacri Romani imperii Principes Duces Monsterbergenses Slesie Olsnenses Comites Glacenses et domini de Cunstat et Podiebrad tam presenti etati quam future christifidelium p(re)sentibus volumus p(re)nibus esse notum Quod quia nobis p(re)tibus Illustri quondam Principi Domino henrico clare memorie Sacri
Romani Imperii Principi Monsterbergensi Slesie et Olsnensi ac D(omi)ni Comiti Glacensi et domino de Cunstat et Podiebrad genitori nostro precarissimo Ex parte Venerabilis et Religiosorum Patris domini Viti Abbatis ac fratrum tocius congregacionis siue Conuentus Monasterii fontis Sancte Marie in
Salice Cisterciensis ordinis Pragensis diocesis per Quendam Magnificum Wokoniem Comitem perneccensem et Castellanum Znoymensem primi fundatorem de nouo fundati erecti constructi consumati prouisi et dotati tandem post longum per nequissimos rapaces validosq(ue) Thaboritarum sectatores incine
rati exusti et in puluerem redacti in Speluncamq(ue) latronum conuersi Quod usq(ue) in hodiernum ruine eiusdem intuentibus testantur bonis pro sustentacione personarum inmortali deo inibi famulancium dotatis assignatis et donatis raptis et in vsus alienos non pro laude neque pro cultu diuino p(ro)uti assignata et
testata fuere conuersis nec quis fundatorum repertus qui tante laudabilis fundacionis iniuriam propulsasset aut pro resumpcione et recuperacione patrimonii christi manus porrexisset adiutrices solum ille quondam Magnificus Boceko Baro de Cunstadt et Podiebrad postea Rex Bohemie frater dominus
et Auus noster preclarissimus tante precessorum et progenitorum suorum laudabilis fundacionis ruine condolens post plurimorum annorum spacium modo et via quibus poterat quisitus datum Monasterium cum suis bonis emanibus inuiususte possidencium et turpiter vtencium eruere et ad laudem diuini cultus honoreq(ue)
Sanctissime et gloriossissime eius genitricis virginis Marie semper intacte recuperare et eidem Monasterio Abbati cum fratribus introductis et tanquam a nouo fundatore et recuperatore locatis et institutis restituere et incorporare q(uam) in re perfecit ab aliis ipsius Monasterii fundacioni et inrepsionacioni fieri volentibus
consilio et auxilio orbatus deuotorum iudicium dilectorum tang(uam) vero legittimo et indubitato auiti iuris et p(ro)pria successione ipsius Monasterii fundatori humiliter extitit supplicatum Quatenus ex speciali gracia et innata benignitate omnia et singula eorum priuilegia l(ite)ras gratias libertates donaciones concessiones in
dulta immunitates ac laudabiles consuetudines A primo ipsius Monasterii supradicto fundatore Magnifico Wokone Comite pernecen(si) Cuiusnos s(e)c(un)dum veram sanguinis lineam ab eodem legittime descendentes in fundacioni exstitimus veri successores et aliis pluribus benefactoribus Serenissimis Bohemie
Regibus ac Morauie Marchionibus Baronibusq(ue) ac Nobilibus eorundem Regni et Marchionatus ac ceteris quibuscumq(ue) christifideles ecclesiasticis siue mundanis dicto Monasterio Abbati et Conuentui pro tempore existentibus data siue datas concessa et concessas testata et testatas Innouare approba
re ratificare et gratiose confirmare dignaremur Quod si ip(s)e genitor noster spopondit et obtulit facturum Sed morte preuentus minime deducere effectui valuit Nos vero prefati duces fratres indiciis cupientes vestigiis in herere pii parentis vestri eiusdem ad preces predicti Abbatis et fratrum
ipsius Monasterii supplices et effectui deducere volentes Nam principum clemencie condecencius subditos pios prosequi fauoribus et precipue hos quos singularis religio ac debita regularis obseruancia exhibet apud Christifideles comendatos deoq(ue) inmortali gratos atq(ue) acceptos Ea igitur racione
superius expressa pii genitoris precessorumq(ue) nostrorum vestigiis in herere dicti Monasterio Abbati et Conuentui preiudicatis omnia et singula eorum priuilegia l(ite)ras libertates gratias donaciones concessiones indulta laudabiles consuetudines et emunitates quibus eorum deuocionibus pro augm(en)to
diuini cultus in laudemq(ue) gloriossissime eius genitricis Marie virginis semper intacte proq(ue) sustentacione personarum deo inmortali inibi famulancium super quibuscumq(ue) rebus et bonis ecclesiasticis et secularibus mobilibus et inmobilibus vbicumq(ue) locorum aut quibuscumq(ue) nominibus nominari vocari et appellari
poterunt Illustrissimi quondam Reges Duces principes Barones Nobiles progenitoresq(ue) p(re)decessores n(ost)ri deuocionis sp(irit)u ducti donarunt dederunt testarunt et contulerunt seu que uel quas a quibuscumq(ue) personis ecclesiasticis vel secularibus cuiuscumq(ue) status honoris dignitatis condicionis siue preeminencie
et insigniis existant aquisiuisse et obtinuisse noscuntur in omnibus et singulis eorum tenoribus punctis articulis clausulis et sentenciis salui vsu vtencium talia approbata habentur de verbo ad uerbum Sicut tenores eorum cum essent p(re)ntibus inserti Eciam si de hiis iure vel consuetudine deberet fieri mencio
precipua siue specialis Innouauimus approbauimus ratificauimus et confirmauimus et de nostre munificencie gracia speciali p(re)ntibus Innouamus approbamus Ratificamus et confirmamus volentes et verbis ducalibus bonaq(ue) fide christiana in hiis scriptis p(ro)pondentes Monasterium predictum Abbatem et Conuen
tum eorumq(ue) bona et homines presentes et futuros in omnibus eorum graciis iuribus libertatibus indultis emunitatibus laudabilibus consuetudinibus et donacionibus conseruare protegere et defensare temporibus p(er)petuis Insuper Monasterium predictum Abbatem Conuentum et eorum homines p(re)ntes et futuros
ab omnibus dacionibus generibus inposicionibus subsidiis bernis theloniis talliis angariis per angariis vecturis ac aliis omnibus et singulis grauaminibus quibuscumq(ue) censeantur et exprimi poterunt nominibus de innata benignitate et gracia speciali p(re)ntibus temporibus p(ro)nunciamus decernimus eximim(us)
et p(re)ntibus sentenciainus esse liberos exemptos et solutos Quasquidem libertatem exempcionem et absolucionem pro nobis heredibus et successoribus n(ost)ris ip(s)i Monasterio Abbati Conuentui et eorum hominibus p(re)sentibus a summis verbis n(ost)ris ducalibus et bona fide christiana attendere p(ro)mittimus et inuiolabiliter conseruare
Vt ergo Abbas tociusq(ue) Conuentus dicti Monasterii p(re)ntes et posteri indiuinis officiis exequendis vniuersisq(ue) vigiliis et oracionibus pro p(re)decessorum progenitorum et parentum nostrorum ac benefactorum Monasterii tociusq(ue) criminis obremissionem persoluendis promptiores diligenciores et deuociores
se prout tenentur exhibeant et ostendant Hanc specialem gratiam eidem Monasterio Abbati Conuentui et eorum hominibus p(re)ntibus et futuris facere et efficere decernimus verbisq(ue) n(ost)ris ducalibus et bona fide christiana pro nobis heredibus et successoribus de lumbis n(ost)ris legittime descendentibus spopondentes et p(ro)mittentes
dictum Monasterium in suis bonis p(re)diis villis rebus ac possessionibus hospitalitatibus stacionibus siue aliis quibuscumq(ue) oneribus et insidiis non vexare non inpetere uel quouismodo uel quibuscumq(ue) exquisitis grauaminibus penitus temporibus inquitare perturbare Nolumus p(re)terea et p(ro)mittimus p(re)dictum
Monasterium ac bona predia villas res et possessiones eiusdem cum eorum vniuersis prouentibus vtilitatibus et pertinenciis quibuscumq(ue) per nos heredes et successores n(ost)ros non p(ro)scribere non vendere non p(er)mutare non inpignorare nec alio quocumq(ue) modo uel exquisito colore alienare Si autem quid exinad
vertencia uel obliuione huius n(ost)re libertacionis per nos heredes et successores n(ost)ros in contrarium attemptatum et factum ab absit fuerit Illud tunc sciant tunc et tunc statuimus infirmamus cassamus adnullamus et nullius roboris vigoris valoris et auctoritatis omnimodo esse decreta n(ost)ra scita di
cali auctoritate p(re)ntibus sentenciamus Volumus insuper et decernimus ac virtute presencium statuimus et prolege sentenciamus q(uo)d si quiscumq(ue) vel quicumq(ue) n(ost)ri heredum et successorum nostrorum Monasterium Abbatem uel fratres p(re)sentes et posteros aut vnum eorum seuioli et manu
violenta q(uo)d absit inuaserit turbauerit uel quouisuisu temerario molestare p(re)sumpserit q(uo)d superioribus annis per quosdam attemptatum memorie comendamus Ex tunc mox ip(s)o facto idem seipsum suamq(ue) personam omni iure p(ro)uatus sentiat p(ri)uatum Eciam et nos decreta n(ost)ra sacrata auctoritate et
edicto ducali prius sicut tunc et tunc sicut prius sic ut p(re)mittitur p(ri)uatum sentenciamus Insuperq(ue) eciam ecclesie et Monasterii non habebit nec diuinis officiis oracionibus suffragiis ibi pro fundatoribus et benefactoribus per agendis participabit Post obitum vero sepultura ipsius Monasterii carebit Quod
si eciam q(uo)d absit nos heredes et successores n(ost)ri de lumbis n(ost)ris descendentes non habens post se heredes legittimos de hac luce migrare contingerit Ex tunc Abbas cum fratribus p(re)dicti Monasterii p(re)sentes et posteri omnimodam siue q(uam)uis iurisdiccione habebunt facultatem et auctoritatem pro se et
ipsorum Monasterio nemine resistente eligere et statuere in locum fundatorum Domini p(ro)tectorem Tutorem auxiliatorem et defensatorem qui eorum voluntati placuerit et Monasterio videbitur vtilius Harum quibuscumq(ue) aut quacumq(ue) boni has n(ost)ras Innouacionis libertacionis confirmacionis ac specialis
gracie indultum infringere aut quouis ausu temerario in contrarium facere p(re)sumpserit vel p(re)sumpserint sentent se iusti ac districto iudicis p(er)petue maledictionis sentenciam inidisse In Cuius rei euidens testimonium et robur p(er)petue firmitatis p(re)sentes l(ite)ras fieri nostrisq(ue) Ducalis dignitatis maioris
generalis Sigilli appensione iussimus communiri Datum in Castro Glaczensi dominico in die Sancte Ludmille Anno salutis Millesimo Quadringentesimo Nonagesimooctauo Presentibus Venerabilibus et Venerabilibus in christo patribus et dominis domino Iohanne quondam Varadiensi ep(iscop)o
nunc autem fratre ordinis sancti francisci de obseruancia Andrea lubensi Benedicto beate marie virginis Wratislauie in Arena Iohanne Sancti vincencii extra muros Ciuitatis Wratislauien(sis) Anthonio henricouien(si) et facedo Camencen(si) Monasteriorum Abbatibus ac domino
Cristoffero Rubintz sancte Crucis ecclesie Wratislauien(sis) Canonico Necnon Nobilibus et famosis Domino Iohanni de falkenstain Marschalco Conrado Burgrauio de donen Sebaldo Auber donow in dicione Iohanne Dewitz de libenow Wilhelmo hoffowsk de pontwitz Iohanne Gum
perti de Sliben in Cessel residente Georgio Poworsky in(n) Bernstain Capitaneo Henrico Richenbach in petrowitz residente Cristoffero Borschnitz de Borow Iohanne Schoff de hertwigiswalde et Clemente de tschistionow Cancellario n(ost)ro ac aliis pluribus secularibus et mundanis
personis deuotis et fidelibus n(ost)ris sincere gratiis dilectis Caspar schanck de sternstad plebanus in Wintzig n(ost)re Cancellarie Notarius p(re)sentes habuit in comissis

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.