Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

1502_III_31

CZ-MZA > E08 > 1502_III_31

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
1502_III_31, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini Amen Anno a Nativitate eiusdem Millesimo quingentesimo secundo Indictione quinta die vero vltima mensis marcij hora vesperarum vel
quasi pontificatus Sanctissimi in christo patris ac domini domini Alexandri diuina prouidencia pape sexti Anno eius decimo In domo abbaciali Zirnicensi In bassi parui
domini Martini abbatis Clareuallensis vbi mei Notarij publici testiumque infrascriptorum ad hoc vocatorum et rogatorum presencia personaliter constitutus est venerabilis pater et dominus
dominus martinus ciuium quondam mariti publica assercionem et instrumentata vt sub sigillo Zirnicensi pro domo Zirnicensi videlicet in decem marcis denariorum la
pelle dimissi apud dominam lucionem dicti ciuis vxorem priuilegia et Copias quarum bullarum asseruit se in paratis in manibus habere Inter que quoddam priuilegium
bono felicis recordacionis Innocencij octaui habens de exempcione monasteriorum locorum et personarum ordinis Cisterciensis et vna cartam dicti domini abbatis clareuallensis mihi
Notario publico infrascripto tradidit requirens me sub officio meo debito quatenus ex ea dicti priuilegij Innocencij de verbo ad verbum nil addendo vel minuendo
vel inmutando copiam transsumerem et in publicam formam redigerem cuius quidem copie siue transsumpti sic in carta patenti ex originalibus suis vtriusque literis factis
et fides plenaria adhiberetur huiusmodi priuilegij tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis Innocencius episcopus seruus seruorum dei dilectis filijs abbati monasterij
Sancti Stephani de diuione lingonensis diocesis et preposito ac Cantori ecclesie sancti decani Salinensis bisuntinensis diocesis Salutem et apostolicam benediccionem Hodie a nobis emanarunt litere tenoris subsequentis
Innocencius episcopus seruus seruorum dei ad perpetuam rei memoriam Ad statum prosperum presertim eorum qui diuinis obsequijs insistendo sub suaui iugo religionis pacifice et
laudabiliter ac placide creatori pro patrum suorum quiete eximiam sub regulari obseruancia apponunt studium quo circa sacrarum presertim vt maiorem obtineant roboris firmitatem
quo pocius firmitate apostolico presidio munita sint nostris munimine roborantur illa eciam de nouo prout iuris racionabiliter cause suadent et id in domino conspicimus salubrius
expedire Sane pro parte dilectorum filiorum Iohannis Cistercij Cabilonensis diocesis et aliorum Cisterciensis ordinis Monasteriorum abbatum et Conuentuum eorundem nobis nuper
peticio exhibita continebat quod licet ipsi eorumque ac dicti ordinis monasteria tam virorum quam mulierum et alia religiosa loca et membra ac illorum moniales vassalli subditi et eorum
seruientes domus eciam iam dudum per plures Romanos pontifices predecessores nostros sub ipsorum pontificum et apostolice sedis proteccione recepti et recepte ac sedi predicte inmediate subiecti
et subiecte necnon ab omni Iurisdiccione ordinaria exempti et exempte fuerint ipsisque concessa extiterit vt ad prestandum aliquas collaciones seu subsidia aut iuramentum et
alias exaccionem per sedem predictam seu eius legatos eciam ipsorum auctoritate et mandato seu per locorum ordinarios vel alios pro tempore impositam non teneantur Tamen
desiderant per nonnullos eorum emulos plerumque vexacionibus subiacere et alys iniurijs et vt in posterum robur addatur illis omnia et singula et si de nouo prout Iudicatur pro parte
abbatum et Conuentuum predictorum nobis fuit humiliter supplicatum vt in apposicionem et subuencionem predictis ac singulis de super concessis literis pro illorum subsistencia firmiori
eorum siue approbacionis adicere ac eos necnon monasteria loca membra Monachos Moniales vassallos subditos seruientes et bona eorum huiusmodi de nouo sub nostra et sedis
predicte proteccione suscipere ac ab horum cuiuslibet ordinariorum eximere et totaliter liberare aliasque in premissis oportunum prouidere de benignitate apostolica dignaremur Nos igitur
qui in singulorum presertim regulari obseruancia sub iugo suaui domino vacancium quiete ista confouemur et vt religiosi dicti ordinis quos sacrum prout decet feruenter prout
lex inuitat et honestas gerunt domus eorum opibus asserunt in vberibus pacis et in tabernaculis fiducie et in requie opulenta possint quo a sedi predicte maiori
et liberiori priuilegio nouerunt se munitos huiusmodi supplicacionibus Inclinati Recepciones exempciones subiecciones ac singulas alias concessiones literas ac omnia et singula
in eis contenta clausulas auctoritate apostolica et ex certa sciencia tenore presencium approbamus ac perpetue et inuiolabilis firmitatis robur obtinere decernimus supplentes omnes
et singulos defectus siqui forsan interuenerint in eisdem et nichilominus pro pociori cautela suffragio Monasteria loca Membra bona omnia predicta existencia et
futura abbates abbatissas Monachos Moniales vassallos subditos et eorum seruientes prefatos vna et per omnia eadem auctoritate et sciencia assumentes sub nostra et sedis
predicte ac vna proteccione suscipimus ac ab omni Iurisdiccione superioritate correccione visitacione dominio et potestate Archiepiscoporum et aliorum iudicum ordinariorum eorumque
vicariorum et officialium quorumcumque necnon et saluorum subsidiorum eciam caritatiue petendorum collectarum et aliarum quarumcumque exaccionum eciam per nos impositarum Auctoritate
et sciencia prefatis penitus prorsus eximimus et totaliter liberamus ac nos ac sedi predicte inmediate subicimus Ita quod archiepiscopi Ordinarij locorum Iudices et officiales
predicti in dictis ordinis aut personis vel in aliquo de quibus ad presens omissis et declaratis in iudicio et extra et in quibuscunque alijs causis nullam in eos et eorum aliquem aut
monasteria membra et bona predicta tamquam prorsus exemptos et exempta Iurisdiccionem correccionem superioritatem dominium vel potestatem exercere aut exaccionem huiusmodi
petere vel indicere aut quouismodo alias sentencias excommunicacionis et penas ecclesiasticas promulgare presumant seu possint et decernimus quicquid secus super hijs a quoquam
sciencia eciam illorum aut ipsius sedis delegatis vel subdelegatis dictis in dictis eis pro tempore deputatis de sciencia presertim ignorancia et expressa ac de verbo ad verbum
mencio fiat ad iudicium euocari aut quouismodo vexari vel in dictis molestiari possint decernentes eos et singulos passim huiusmodi censuras et penas quas
et quas per archiepiscopos ordinarios iudices vicarios et officiales predictos seu eorum aliquem contra abbates et alios exemptos necnon monasteria et loca huiusmodi
casu leuitatis vel ex superbia haberi vel promulgari contigerit quibus pocius sunt leges ab eis et alio quoque quauis auctoritate scienter vel ignoranter presumpserit attemptari
irrita et inania nulliusque roboris vel momenti non obstantibus felicis recordacionis Innocencij pape quarti eciam predecessoris nostri que incipit volentes et alijs apostolicis constitucionibus
et ordinacionibus amplius statutis quoque et consuetudinibus monasteriorum et ordinis predictorum Iuramento confirmacione apostolica vel quauis firmitate alia roboratis
Necnon omnibus illis que in singulis literis predictis concessa est non obstare ceterisque contrarijs quibuscunque Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre
locorum in quibus expediens fuerit deferre volentes et eciam auctoritate decernentes quod illorum transsumptis manu publici notarij inde rogati subscriptis et sigillo
alicuius curie ecclesiastice aut persone in dignitate ecclesiastica constitute munitis ea prorsus in iudicio et extra et alibi vbilibet fides adhibeatur que presentibus
adhiberetur si essent exhibite vel ostense Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre approbacionis decreti supplecionis suscepcionis exempcionis liberacionis
subieccionis constitucionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei ac beatorum petri
et pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Rome apud sanctum petrum Anno Incarnacionis dominice Millesimoquadringentesimooctuagesimo
septimo tercio kalendas septembris pontificatus nostri Anno toio Quocirca discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus vos vel duo aut vnus vestrum per vos
vel alium seu alios literas nostras et singula vbi quando et quociens expedierit ac pro parte dilectorum exemptorum in premissis siue nonatorum seu alicuius
eorum fueritis requisiti solempniter publicantes presidium per exemptis et eorum cuiuslibet in premissis efficacis defensionis presidio assistentes faciatis eos huiusmodi
suscepcionis exempcionis liberacionis et subieccionis pacifica possessione vel quasi gaudere non permittentes eos aut aliquem ipsorum per archiepiscopos locorum Ordinarios
vicarios et officiales predictos siue aliquos eorum contra suam suscepcionem exempcionem liberacionem approbacionem et alijs in eis contentis affectari tam dominacionis ponti
ficis predecessoris nostri quam eciam literarum tenores quomodolibet molestari inquietari vel perturbari contradictores ac molestatores quoslibet et rebelles auctoritate
nostra appellacione postposita compescendo Inuocato ad hoc si opus fuerit auxilio brachij secularis non obstantibus felicis recordacionis bonifacij pape octaui
predecessoris nostri qua cauetur ne quis extra suam ciuitatem vel diocesim nisi in certis exceptis casibus et in illis vltra vnam dietam a fine sue diocesis
ad iudicium euocetur seu ne iudices et conseruatores a sede apostolica deputati extra ciuitatem vel diocesim in quibus deputati fuerint contra quoscunque procedere aut
alij vel alijs vices suas committere presumant et de duabus dietis in consilio generali edita ac de personis vltra certum numerum ad iudicium non euocandis et
alijs constitucionibus apostolicis statutis et consuetudinibus monasteriorum et ordinis in ipsis insertis licet iuramento confirmacione apostolica vel quauis fir
mitate alia roboratis ceterisque contrarijs aut si aliquibus sit ab eadem sede indultum quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per
literas apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem Datum Rome apud sanctum petrum Anno Incarnacionis
dominice Millesimoquadringentesimooctuagesimo septimo tercio kalendas septembris pontificatus nostri Anno toio Post cuiusquidem carte tradicionem et re
quisicionem ego Notarius publicus infrascriptus eandem cartam omnimodo antedictam acceptaui super dictique priuilegij Innocencij octaui ex ea de verbo ad verbum
vt premittitur copiam transsumpsi et in notam redegi presentibus ibidem validis et discretis viris Venceslao de dolin Wenceslao Toppubin et luca steinmetz clericis
et laicis vniuersis diocesis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis Acta sunt hec Anno die Mense Indicione pontificatu loco et hora supra
memoratis

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.