Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

1266_VI_03.1

CZ-MZA > E09 > 1266_VI_03.1

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 4
1266_VI_03.1, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Ekhardus dictus de Cunslaus vniu(er)sis tam presentibus quam futuris innotesc(er)e petens p(re)sentium ad rei memoriam sempit(er)na(m)
Cum rerum (et) temporu(m) incerti sint euentus (et) actiones humane quantu(m)cu(m)q(ue) sollempnit(er) celebrate cu(m) tempore mi
nime tardent defluere sane precauendum est ut ea que tractu temporis queunt alienari (et) a memoria hominum reserari testi
monio sc(ri)ptorum (et) l(itte)raru(m) confirmentur Inde est quod notum esse volumus presentium inspectoribus (et) auditoribus vniu(er)sis
quod nos jus patronatus in eccl(esi)a uille de Drosauuitz quod a p(ro)genitoribus n(ost)ris iure successionis in nos translatum fuit (et) in eius poss
essione longo t(em)p(or)e fuimus pacifice (et) quiete contulimus (et) dedimus Abbe(tisse) (et) conuentui sanctimonialium in Osla accedente dumtaxat consensu vx
oris n(ost)re videlicet d(omi)ne Agnetis recedentes ab omni iure (et) actione quam uidebamur habere de eadem (et) ut factum diuinitus inspiratum
in suo uigore forcius p(er)maneret accessimus ad altare marie v(ir)ginis gloriose quam plurimis presentibus positis super eo manibus
nostris prorupimus in hec verba Ad laudem dei (et) gloriam (et) honorem gloriose virginis marie matris eius (et) p(ro) salute
caroru(m) nostroru(m) tam viuoru(m) quam mortuoru(m) (et) p(ro) nostroru(m) peccatoru(m) uenia consequenda offerimus (et) damus ius patronatus
ecclesie ville de Drosauuitz cum omnibus p(er)tinentiis (et) appendiciis suis prefatis abbe(tisse) (et) conuentui in Osla ad sustentaci
onem ear(un)dem ut exinde deo quietius (et) liberius uacare possint (et) seruire (et) ut ear(um) inopie de prouentibus memorate
ecclesie annis singulis subueniatur Et ne hec donatio tam sollepniter celebrata processu temporis amalignis malorum
hominum suggestionibus possit calu(m)pnie scrupulo p(er)turbari tytulum donationis (et) renunciationis sup(er) actione et
uexatione qualibet inde conscribi fecimus (et) sigilli nostri munimine recipere firmamentum. Acta sunt in
Osla hec Anno domini .M(illesimo). .CC(entesimo). .LX(agesimo).
.vj(to). Kalendas July. In die Beatoru(m) ap(osto)loru(m) Petri
(et) Pauli. Coram testibus subnotatis. hartliebo fratre meo de onstelb(er)nz. fr(atr)e friderico. (et) fr(atr)e simone de lac(e). ordinis
fratrum minoru(m). Conrado p(re)posito. henrico plebano de cunslaus. Christiano sacerdotibus (et) capellanis d(omi)nar(um) de Osla. D(omi)na .J. abba(tissa) (et) aliis q(uam) pluribus

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.