1418_IV_26
CZ-MZA > E09 > 1418_IV_26
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Martinus ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei Dilectis in (Christ)o filiabus .. Abbatisse et Conuentui Monasterij
Aule beate Marie in Antiquabrunna Cistercien(sis) ordinis Olomucen(sis) dioc(esis) Sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Solet annuere sedes ap(osto)lica pijs uotis et
honestis petentium precibus fauorem beniuolum impertiri Eapropter dilecte in domino filie u(est)ris iustis postulationibus grato
concurrentes assensu personas uias et Monasterium u(est)r(u)m predictum in quo diuino estis obsequio mancipate cum omnibus bonis que in pre
sentiar(um) rationabiliter possidetis aut in futur(um) iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub beati Petri et
n(ost)ra protectione suscipimus specialiter autem decimas terras domos uineas ortos et alia bona u(est)ra sicut ea iuste et pacifice possi
detis uobis et per uos eidem Monasterio auctoritate ap(osto)lica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.
Salua in predictis decimis moderatione Concilij generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam n(ost)re protecti
onis confirmationis et communitionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indi
gnationem omnipotentis dei et beator(um) Petri et Pauli Ap(osto)lor(um) eius se nouerit incursurum. Dat(um) Constancie
Sexto k(a)l(endas) Maij Pontificatus n(ost)ri Anno Primo: