Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

1442_II_18

CZ-MZA > E09 > 1442_II_18

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
1442_II_18, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Helena miseracione diuina Abbatissa Claustri Regine in Antiqua Brunna ordinis Cisterciensis Tenore presencium recognoscimus vniuersis tam presentibus quam futuris
Quod nos in n(ost)ra et Monasterij n(ost)ri euidenti necessitate a n(ost)ro Conuentu recepimus vigintiquatuor sexagenas grossorum denariorum pecunie inparate Quasquidem vigintiqua//
tuor sexagenas hono(rabi)lis et discretus vir dominus Wenceslaus de Chromiesir eidem contulit pro eius ipsius parentumq(ue) animarum pro Anniuersario peragend(o) Quamquidem Summam
ad vsum dicti n(ost)ri Monasterij videlicet pro restauracione n(ost)re piscine in Awsspecz exposuimus et expendimus Quasquidem pecunias in huius(m)o(d)i vsus piscine prelacte sic gusas
et expositas non valen(tes) comodocius pro tunc alijs in vtilitatibus dicto n(ost)ro Monasterio subuenire Sano igitur n(ost)ro cum quor(um) interest habito consilio ne dictus Conuentus
et ipsius successores tali censu priuarentur pro huius(m)o(d)i vigintiquatuor sexagenis ab ip(s)o iam preptis dicto n(ost)ro Conuentui et ipsius successoribus duas sexagenas grossorum denarior(um) p(ro) dictor(um)
annui census n(ost)ra de Camera seu de fisco eidem porrigere et assignare decreuimus in t(er)minis infrascriptis videlicet in Assumpcione beate marie virginis gloriose proxime ventur(a) v//
nam sexagenam grossorum denariorum predictorum et In capite Ieiunij iterum vnam sexagenam grossorum et predictorum denariorum In quibus t(er)minis iam premissis pro tactu censu bina A//
niuersaria in Anno in eos et n(ost)ri Monasterij p(er) Cappellanos t(er)m(in)os cum tribus leccionibus peragentur pro dicti domini wenceslai et ipsius parentum animabus Tali tame(n) condicione d(o)m(ini)
wenceslai disposicione dictis n(ost)ris Cappellanis dabunt(ur) octo grossi de vigilijs et premissis legendis vnicuique quotquot fuerint vnum grossum et ad Sacristiam tres grossos Ca//
panatori quatuor denarios pauperibus decem denarios et residuum quicquid resultabit deputabitur supradicto n(ost)ro Conuentui Quemquidem censum duas sexagenas grossorum
predictorum Nos supradicta Abbatissa pro nobis et n(ost)ris successoribus bona n(ost)ra fide sine omni dolo promittimus de predicta n(ost)ra Camera et fisco prefato Conuentui n(ost)ro in futurum annis
singulis p(ro) t(er)minis memoratis vt premittit(ur) dare et cum effectu assignare tam diu quousque dictum censum duas sexagenas grossorum non reememus aut reemere non poterimus seu
donec eundem censum in alienis bonis comparare et emere non procurauerimus Si vero nos aut successores n(ost)re Abbatisse in assignacione huius(m)o(d)i census negligentes et remissi
fuerimus et in t(er)minis predictis ipsi Conuentui dictum censum non assignauerimus aut per aliquem modum soluere non poterimus uel si secus fecerimus ita quod dicti Anniuersarij
per O(mn)ia predicta sic ordinata suo fraudarent(ur) censu sortirentur effectu quod absit Extunc ille in nobis et in posteris n(ost)ris requirat qui est benedictus in secula se//
culorum Amen In Cuius rei testimonium Sigillum n(ost)rum proprium presentibus appendi iussimus Datum in dicto n(ost)ro Monasterio In capite Ieiunij Anno domini Millesimo
Quadringentesimo Quadragesimo secundo

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.