1475_IX_23
CZ-MZA > E09 > 1475_IX_23
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Sixtus ep(is)c(opus) seruus seruor(um) dei Dilectis in xp(ist)o filiabus Abbatisse
et Conuentui Monasterij ualle beate Marie in Antiqua Bruna Cistercien(sis) ordinis Olomucen(sis) dioc(esis)
Sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis qua(m) ordo exigit
rationis ut id per soliatudinem officij n(ost)ri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecte in domino filie u(est)ris iustis
postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a p(re)decessoribus n(ost)ris Roman(is)
Pontificibus siue per priuilegia uel alia indulta uobis et Monasterio u(est)ro concessas necnon libertates et exempti
ones secularium exactionum a Regibus et Principibus ac alijs xp(ist)ifidelibus uobis et eidem Monasterio
rationabiliter indultas Specialiter autem decimas census fructus redditus prouentus domos possessiones terras
aliaq(ue) mobilia et immobilia bona ad ip(su)m Monasterium legitime spectantia sicut ea omnia iuste et
pacifice possidetis uobis et per uos eidem Monasterio auc(tori)tate ap(osto)lica confirmamus et presentis scripti patrocinio
communimus Salua in predictis decimis moderatione Concilij generalis Nulli ergo omnino hominum liceat
hanc paginam n(ost)re confirmationis et communitionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc
attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei ac beator(um) Petri et Pauli ap(osto)lor(um) eius se
nouerit incursurum. Dat(um) Rome apud Sanctumpetrum Anno Incarnationis dominice
Millesimoquadringentesimoseptuagesimoquinto Nono Kl(endas) Octobris Pontificatus n(ost)ri Anno Quinto