1298_I_07
CZ-MZA > E10 > 1298_I_07
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Theodericus dei gr(ati)a olomucen(sis) ep(iscopu)s . Religiosis ac deo amabilibus d(omi)nabus . G . abbatisse et conuentui sanctimonialium in porta
celi . quod Tuschynawiz dicitur . n(ost)re dyoc(esis) . sal(u)t(em) in d(omi)no . Quoniam aliud est ordo legitimus . et aliud accidentalis euentus . Ne ig(itu)r
ex certa causa et sp(eci)ali racione . vel qualit(er)c(um)q(ue) temp(or)e statuitur . in exemplum trahatur . vel ius absorbeat alienum . Dignum est vt
cum p(ro)testacione debita et cautela / noue institucionis p(ro)uisio distinguatur . Proinde itaq(ue) licet nos diebus istis eccl(esi)am sancti
petri in monte brunnens(i) . in qua p(re)sentacionem . et ius patronatus legitime obtinetis . propter negligenciam v(est)ram . quia ad eam infra
sex menses distulistis rectorem ydoneum presentare . iure ad nos deuoluto . magistro petro . nunc preposito d(i)c(t)e eccl(esi)e sancti
petri . duxerimus conferendam . et eam collegiatam fecerimus . v(est)ro p(er) omnia iure saluo . Et licet porcionem de bonis ei(us)d(em) eccl(esi)e
sancti petri . a n(ost)ris p(re)decessoribus . vobis et vestris vsibus deputatam . videlicet villam in porsus . et decimam in cvrin .
p(re)d(ic)to magistro petro ad vitam eius pro aliis bonis duxeritis conferendam . Quia tamen metuitis . ne ex huiusmodi factis
vobis et monasterio v(est)ro debeat in posterum preiudicium generari . Nos in hac parte pusillanimitati et fragilitati sexus vestri .
paterno compacientes affectu . ac vobis benignitate solita p(ro)uidentes . p(ro)testamur tenore presencium et p(ro)fitemur expresse .
ius patronatus sepedicte ecclesie . necnon porcionem predictam de bonis eius / scilicet villam porsus . et decimam in cvrin .
v(est)ris et monasterii vestri vsibus sicut p(re)misimus deputatam . ad vos et v(est)r(u)m monasterium dumtaxat legitime p(er)tinere .
Datum in modriz . Anno d(omi)ni . M(illesimo) . CC(entesimo) . Nonagesimo . viij(auo) . vij(mo) . Jdus Januarij . Jndiccione . xj(ma)