1448_III_04
CZ-MZA > E10 > 1448_III_04
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter quod sit notum quod anno nativitatis eiusdem millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo
indictione undecima die vero quarta mensis marcii hora terciarum vel quasi pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini domini Nicolai divina providencia pape quinti anno primo
in mei notarii publici infrascripti testiumque plurium subscripcione ad hoc vocatorum specialiter et rogatorum constitutis personaliter venerabiles et religiose virgines Elizabeth abbatissa et
Margaretha priorissa monasterii porte celi alias Tyssnowicz Cisterciensis ordinis Olomucensis diocesis coram reverendo in Christo patre domino Stephano abbate monasterii Vellegradensis eiusdem ordinis
Olomucensis diocesis visitatore earundem nominibus suis et tocius conventus melioribus omnibus modis via iure et forma quibus melius et efficacius potuerunt et debuerunt fecerunt constituerunt
et solempniter ordinaverunt suos veros certos legitimos et indubitatos procuratores actores factores negociorum suorum gestores et nuncios speciales et generales ita tamen quod specialitas generalitati non
deroget nec econtra sed quicquid per unum illorum inceptum fuerit per alium valeat mediari et finiri videlicet in Christo patres et dominos dominum abbatem Scotorum ordinis sancti Benedicti in opido
Wienensi patavie diocesis necnon dominum abbatem monasterii Szedlicensis pragensis diocesis dantes et concedentes ipse due virgines constitucioni dicte venerabili patri suis procuratoribus legitimis ambobus
insolidum et cuilibet eorum specialiter plenam liberam et omnimodam potestatem facultatem auctoritatem et speciale mandatum ad petendum seu conferendum preposituram ecclesie sancti Petri Brunne
Olomucensis diocesis si vacat ad presens aut cum eam in proxime vacare contigerit honorabili viro domino Procopio Wilhelmi de Praga canonico Brunensi pro eo quod ius prepositure ius patronatus
seu presentandi ad prefatas dominas et virgines ac earum conventum primitus pleniore dinoscitur pertinere necnon ad petendum predicto domino Procopio presentandi vel presentato ipsius confirmacionem
institucionem et investituram ad reverendum in Christo patrem dominum episcopum Olomucensem seu ad reverendissimum patrem dominum Iohannem episcopum
divina sancti angeli sacrosancte romane ecclesie diaconum cardinalem apostolice sedis de latere legatum specialiter deputatum seu ab
illo vel illis ad quem vel ad quos de iure presentacio confirmacio institucio seu investitura dinoscitur pertinere et hoc duntaxat pro una vice et generaliter omnia et singula facienda et gerenda que in pre
missis et circa premissa necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna et que ipsemet due constitucioni facerent et facere possent si premissis personaliter interessent eciam si talia forent que mandatum exigerent magis
speciale quam que in presenti mandato continentur promittentes michi notario publico infrascripto tamquam stipulanti vice et nomine omnium quorum interest seu interesse poterit quomodolibet in futurum se ratum gratum
atque firmum perpetuo habituras quicquid per ipsos procuratores dictos actum factum gestum procuratumve fuerit relevantes eos ab omni onere satisdandi iudicio sisti et iudicatum solvi sub omnium bonorum suorum
obligacione presentium et ypoteca in cuius rei evidenciam sigilla ipsius domine abbatisse et conventus ac reverendi in Christo patris domini Stephani abbatis Vellegradensis visitatoris prenomiati de certa eorum sciencia
et voluntate sunt presentibus appensa acta sunt hec Brunne in testudine domus habitacionis prefatarum dominarum abbatisse et conventus monasterii porte celi alias Tyssnowicz dicte ordinis
Olomucensis diocesis annis indiccione die mense hora pontificatu et loco quibus supra presentibus ibidem honorabilibus viris domino Wenceslao de Iglawia chorali ecclesie sancti Petri in Brunna et Andrea de Iempnicz
Bartholomei vniuersitatis studii wienensis clerico Olomucensis diocesis testibus ad premissa fidedignis vocatis specialiter et rogatis
Et ego Georgius dictus Ogassel natus quondam Nicolai de Cumpnicz pragensis diocesis publicus imperiali auctoritate notarius quia predictis procuratorum constitucioni et ordinacioni
omnibusque aliis et singulis suprascriptis dum sic ut premittitur fierent et agerentur una cum prenomiatis testibus presens interfui eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi ideo
hoc presens publicum instrumentum manu mea propria exinde confeci et publicavi hic me subscripsi et in hanc formam publicam redegi signoque et nomine meis solitis et
consuetis una cum appensione sigillorum prefatarum dominarum abbatisse et conventus porte celi ac reverendi in Christo patris domini Stephani abbatis Vellegradensis et de eorum assensu et mandato
signavi vocatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum