Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

23

CZ-MZA > E28 > 23

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
23, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
CLAVDIVS AQVAVIVA
Societatis IESV Praepositus Generalis Vniuersis et singulis praesentes litteras inspecturis salutem in eo qui est uera salus. Non solum ratio sed usus etiam atque experientia semper ostendit piorum homi
num sodalitates praesertim sub beatissimae virginis MARIAE tutela institutas magnam habere uim ad pietatem augendam tum ob peculiare ac certum ipsius Dei patrocinium tum etiam ob proprias
quae in ijs esse solent uirtutis ac religionis exercitationes tum denique ob mutuum exemplum quod quidem ita de efficax esse solet ad hominum animos in omnem partem facile ac suauiter impellendos Hanc ob cau
sam cum Societas nostra omnibus quae suo instituto conueniunt rationibus proximorum salutem ac perfectionem in spiritu iuuare ac promouere cum Dei ope studeat ne hanc quidem cuius efficaciam experta est
omittendam putauit Quare cum GREGORIO fe(licis) re(cordationis) PAPAE XIII expositum per nos esset Romae in collegio nostro Societatis institutam iampridem esse sodalitatem scholasticorum titulo uirginis Annunciatae
cuius deinceps exemplum sequuta iuuentus quae in uarijs Collegiorum nostrorum scolis erudiebatur eandem formam easdemq(ue) pietatis exercitationes magno suo bono arripuisset ac proinde opera pretium uide
ri ut quo tam pium opus quotidie magis promoueretur pontificia auctoritate non solum confirmaretur sed etiam spiritualibus beneficijs ornaretur placuit eidem GREGORIO ut erat animo ad diuinum hono
rem omni ex parte amplificandum promptissimo in hac quoque re pro ipsius Dei gloria postulatis nostris annuere idq(ue) litteris Apostolicis Quarto Nonas Decembris anni MDLXXXIV datis contestari Primum
igitur in Collegio ipso nostro Romano Primariam Congregationem ex Scholasticis nostris siue etiam ex alijs simul fidelibus sub titulo Annunciationis beatae virginis MARIAE Apostolica auctoritate erexit et
instituit eiq(ue) uarias indulgentias ac priuilegia ex Ecclesiae thesauro liberaliter impertiuit deinde nobis ac Praeposito uel Vicario generali quicunque pro tempore esse contigerit potestatem concessit ut in quibusuis alijs So
cietatis nostrae Collegijs alias eiusmodi Sodalitates ex ipsis Scholarum discipulis siue etiam simul ex alijs quos ad id pietatis studium permouisset sub eodem titulo Annunciationis beatae Virginis sine ullo ta
men Collegiorum uel Ecclesiarum quae ad ea pertinent praeiudicio erigere easq(ue) huic Romanae ut Primariae tamquam membra capiti aggregare liceat ita ut ijdem gratijs indulgentijs peccatorum remissionibus
ac reliquis omnibus priuilegijs fruantur quibus ipsa Primaria Quarum quidem Congregationum tam Primariae quam earum quae ei annexae ac subordinatae sunt idem GREGORIVS dictati nostrae cura
ita commisit ut ad Praepositum uel Vicarium generalem spectet per seipsum uel per alium quemuis e Societate ab eo delectum eas uisitare et ad rectam earum administrationem quaecunque decreta condere et
quae iam condita sint expendere et approbare quin etiam deinceps pro rerum ac temporum conditione ut in Domino iudicauerint immutare corrigere et reformare Sed postea faelicis etiam recordationis XY
STVS PP(apa) V ipse quoque praecipuo zelo diuini cultus augendi et pro sua pastorali sollicitudine totius gregis dominici sibi crediti spiritualis salutis comparandae studio accensus nostris supplicationibus be
nigne annuens facultatem et litteras supradictas GREGORII Pontificis sui praedecessoris ita extendit concessitq(ue) ut indulsit ut similiter nos et Praepositus seu Vicarius generalis nostrae Societatis pro tempo
re existens non solum unam sed etiam plures sodalitates siue scholasticorum tantum siue aliorum fidelium duntaxat siue utrorumque simul tam sub beatae MARIAE virginis Annunciatae quam alia qua
cunque inuocatione uel titulo in singulis Societatis nostrae locis Ecclesijs Domibus uel Collegijs necnon et in Seminarijs quae Societatis curae commissa sunt auctoritate Aplica erigere et instituere illasq(ue) sic pro
tempore erectas et institutas Primariae Sodalitati praedictae aggregare eisdemq(ue) Sodalitatibus sic pro tempore erectis et aggregatis omnes et singulas plenarias uel alias indulgentias et peccatorum remissiones
ac relaxationes necnon exemptiones immunitates caeteraq(ue) facultates indulta et priuilegia spiritualia et temporalia dictae Primariae aut alijs Sodalitatibus sic aggregatis uel aggregandis earumq(ue) sodali
bus Sodalibus uel alijs concessa et concedenda perpetuo communicare illasq(ue) et illa ad easdem omnes Congregationes earumq(ue) sodales etiam non scholares indifferenter eaque principaliter extendere ac etia
illic concedere et elargiri possimus prout in diuersis litteris Aplicis eiusdem XYSTI Pontificis latius explicatur Quamobrem cum syncere nobis in Xpo dilecti DD Praefectus et Assistentes Congregationis
beatae MARIAE quae in Collegio Societatis nostrae in Ciuitate OLOMVCENSI est suo et reliquorum illius Sodalium nomine pro insigni eorum in Deum pietate ac in virginem sacrosanctam deuotione a no
bis tum per seipsos tum etiam per syncere nobis item dilectos DD praedictae Primariae Congregationis Romanae Praefectum et Assistentes petierint ut iuxta hanc facultatem nobis a sede Aplica tributam in eius
dem Ciuitatis OLOMVCENSIS Collegio Congregationem unam sub titulo Assumptionis b(ea)tae MARIAE virginis erigere eamq(ue) praedictae Primariae Congregationi aggregare uelimus Nos eiusmodi pie
tatem non solum amplectentes sed etiam magnopere laudantes auctoritate nobis ut supra diximus concessa in eodem Collegio OLOMVCENSI Congregationem unam sub titulo Assumptionis erigimus
eamq(ue) ipsi Primariae Sodalitati Romanae coniungimus et aggregamus ac omnia priuilegia indulgentias etiam plenarias necnon et gratias alias praedictae Primariae uel alijs illi ut superius dictum est aggre
gatis Congregationibus hactenus concessas et in posterum concedendas eodem prorsus modo quo ipsi Primariae et alijs Congregationibus concessae fuerint communicamus et elargimur in nomine s(anctissi)mae Trinitatis
Patris et filij et Sp(irit)us S(ancti) Cuius diuinam Maiestatem supplices oramus ut concessionem hanc de caelo ratam et firmam habere uelit et Sodales ipsos assiduis caelestium donorum accessionibus auctos sibi indies
magis reddat acceptos ac denique etiam aeternae gloriae consortes suo et beatissimae virginis cui pie ac religiose seruierint perpetuo dignetur aspectu IN QVORVM fidem praesentes litteras manu nostra sub
scriptas sigillo Societatis nostrae muniri iussimus Datum Romae Die XXVIII mensis Februarij Anno Domini MDLXCI
Jacobus Ximenez Secret(arius)

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.